Latin
622.1 to 622.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 622.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Siuero mictus non nisi cum magna constrictione &dolore expler possit, patet quod erit formale stranguriae. Octana causa est apostema exterius in collo uesicae existens siue faciendo dolorem compraessiuum siue grauatiuum, pungitinum, pruritinum aut mordicatiuum in collo uesicae, quotiens enim frequenter potentia sensitiua tristatur ab impraessione obiecti, totens potentia expulsiua mouetur ad fugam illius. Vnde necesse est dissuriam &stranguriam ad talia apostemata sequi. Nona uero cau sa incitationis expulsiuae potest esse nocumentum in collo uesicae per colligantiam aliunde procedens sicut apostema magnum in collo matricis in muliere &condilomata, uel magna apostemata in fine intesti ni recti, &in loco fiteris existentia. Et ideo haec causa specialiter consideranda est, scribitur enim &sentitur durities notabilis prope anum, &in loco hemorthoydarum, quae quidem durities &si non sit notabilis causa totalis acciden tium praedictorum, est tamen magna causa augmenti ipsorum. Similiter iterum &contingit stranguria &dissuria, propter nehementem attractionem a uesica &membris urinalibus facta. Attrahit enim uesica immoderate propter magnam distemperiem caliditatis in ea, &propter dolores, ulcera, &excoriationes, uel scabies in ipsa existentes. Similiter etiam grauatur aue nementi attractione a renibus facta propter immoderatam caliditatem ipsorum, ut patet in dyabete. Cum enim renes semper in continua &forti attractione persistant propter inflam mationem eorum, sicut semper attrahunt, semper ad uesicam ef fundunt, unde &satis rationale est lapsum calidum in nesica acquiri, saltem per colligantiam. Ex quibus omnibus consideranti apparet quod nulla fere imaginari potest aliqua causa dissuriae aut stranguriae quae non sit aliqua de praedictis, aut ad eas reducibilis. Et ex eorum fundamento iterum consideranti apparere potest specialis notitia causarum stranguriae denuo contemplandum est ad quam Nunc autem pecialem aegritudinem dispositio uesicae reduci debet. Necesse est itaque consideranti affirmare quod collum uesicae huius uiri essentialiter aegrotat. Et secundo etiam quod in eo sunt aegritudines per colligantiam. Primum autem multipliciter declaratur ex multis.