# Consilia 625.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 625.1 to 625.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/625.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/625.1

ut iste uir semper in potu suo ponat aliquid de aqua sublimationis uel decoctionis radicum iacori citrini, & est gladiolus, de quo dixit Dioscorides quod confert stranguriosis, qui cum dolore urinam faciunt. Nonum instrumentum est. quod ualet a qualitate occulta. R. puluerum renum ericij exiccatorum. 3.1. aquae decoctionis cice rum nigrorum. 3. i. s. detur totum in potu mediocriter calidum circa mediam noctem. & est de secretis Rasis in libello de animalibus. Cum ergo haec omnia administrauerit per dies. X. tunc pertranseat ad meliora ut nunc sequitur. Decimum instrumentum est, quod omni nocte in autora hic doctor accipiat. v. uel. vi. ex infrascriptis pillulis. R. centaureae minoris. 3. ii. granorum alchechengi numero. X. corticum papaueris albi, florum nenufaris. an. 3. i1. seminis plantaginis, acaciae, dragaganti, gummi arabici, granorum papaueris. ana. H. ii. medullae granorum cerasorum, uel gummi arboris ipsorum. 3 ii.s. liquiritiae, anisi, granorum pini. an. 3.ii. iusquiami albi. 3. 8. dissoluantur gummae cum succo foliorum uiolarum recentium, & cum eis incorporentur pulueres, & fiant pillulae ex omni. 3. vii. Et sit usus ut dictum es Vndecimum uero instrumentum est. ut post assumptionem pillularum hic uir bibat. §. ii. aquae calefactae sublimationis radi cum filipendulae uel decoctionis eorum. hoc enim est de experimentis a me saepissime frequentatis, & a Dioscoride acceptis Duodecimum uero instrumentum est. ut tempore quo assumit ista instrumenta, iste uir sedeat in decoctione foliorum uitis albae uel radicum eius mediocriter calida, confert enim dispositionibus consimilibus auctoritate Gal. 6. de simplici medicina. cap. proprio. Decimatertia medicina est. ut istis temporibus hic uir in bro dio pingui, aut in lacte ouino coqui faciat folia agrimoniae & mirabiliter conferunt. Decimumquartum remedium est. ut hoc eodem tempore iste uir bibat cum omni poto suo aliquid de aqua sublimationis foliorum ypericonis, Confert enim ad ulcera mala. 2. canonis. in areola uulnerum & ulcerum, prouocat etiam ibi in areola mem brorum expulsionis. Decimumquintum instrumentum est. ut hoc eodem tempore quando uir iste exit a balneo infundat frustum lanae succida pene pectinatae in hoc oleo. R. olei uio. electi lib. iii.gra. sisami.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
