# Consilia 628

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/628
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/628

Lacti enim ouino nulla medicina compar est in debilitate renum. decimaoctaua tertij. in propria cura eorum. Vitimum uero instrumentum est ut iste dominus assuescat sal tem in septimana semel per horam ante coenam lauare extrema inferiora ab inguinibus usque ad pedes cum aqua decoctionis foliorum hederae pomorum, citoniorum, & uitis bene calila, & erit utile remedium ad distrahendum materias a renibus & confortandum eas &c. Haec sunt magnifice armipotens uit & dilectissime compater meliora quae colligere potui de sententiis sapientum & exercitatione continua. Sublimis autem Deus & Saluator piissimus omnia haec dirigat in salutem uestram, ea fide & dilectione qua ipse composui astrictus caritate non leui. ad laudes cunctipotentis Dei perpetuas. Amen.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
