Latin
629.1 to 629.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 629.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
unde gomorrea nihil aliud est quam seminis effusio: uel non uoluntarius fluxus, qui continue fit sine pudendi tensione: qui propter retentiuae uirtutis in becillitatem fit: ut Paulus primo practicae c. 15. Neque enim appetitus uoluntarius ad uenerem ad hanc con currit dispositionem: immo quandoque seminalis materia de scendit sine uoluntatis imperio: &sensatione aliqua non praece dente deliciosa uel tristi: ut frequenter in dormientibus apparet hac dispositione laborantibus. Neque iterum membriuirilis robur ad seminis effusionem concurrit: immo nulla eius ere ctione praecedente semen effluit. Et iterum uirtutis appetitiuae robore deficiente haec dispositio frequenter inualescit. Ex quo apparet ueritas litterae. Pauli dum dixit. Non uoluntariu fluxus qui sine pudendi tensione sit, quare uidetur quod haec dispositio iterum est eueniens circa membra generationi naturaliter deputata uitium magnum existens: siue nimia seminis profluxio sine uenere &nocturnis imaginationibus ita perseuerans ut interposito spatio talem hominem consumit. vt Cornelius Celsus. a. practicae. cap. 23. quare propter talem quae huic dispe sitioni frequenter subsequitur: licet ipsa non sit proprie acuta aegritudo: Inter acutas tamen semper: &inter temporales ae gritudines nunciatur: ut Theodorus Priscianus. 2. practicae. c. 5 dispositionis uarietatem sic diligen Cuius quidem ter inuestigare debemus totiens ip sam diuersificatam compraehendamus quotuplex est uarietas causarum quibus ipsa perficitur. Videtur autem causas istius esse principaliter duas: aut ex parte seminalis materiei considerandae primo: aut ex parte membrorum quae ad ipsam efficiendam concurrunt. Et causae quidem primi generis ex parte seminis considerandae sunt ex parte quantitatis ut multitudo. eius ex parte qualitatum primarum: ut quia acuta est calida &falsa. Ex parte uero qualitatum secundarum, quia aquosa &subtilis. Multitudo autem ipsius inueniri potest: aut quia quantitas eius congregata non expellitur dimissione coitus propter caren tiam sui comparis: aut propter deuotionem religionis uel similium. quare materia illa retenta uirtutem illam expulsiuam an sui eductionem incitat. Oportet enim uirtutem se habentem pene expellenda conuenienter expellere: ut sexto: interiorum praeallegato cap. colligendum. At uero materiei multitudo frequenter inuenitur multiplica ta ex multo usu ciborum &potuum multiplicantium semen. E si etiam per actum coitus frequenter materia expellitur, nod minus etiam per ipsorum usum multiplicatur. quare multitudo materiei uirtutem membrorum contentiuam grauans expulsionem ad se uocat, unde expellitur ipsa.