Latin
632.5 to 632.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 632.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
De cibis &potibus praeminendum primo quod euitari debent omnia nutrientia siue sint cibi absolute, sine cibi medicinales, aut medicinae cibales quae multum nutrientia sunt omnia enim alia materiam augmentant, &primam causam huius aegritudinis superius tactam fortiorem efficerent, subtiliter tamen intel ligendo illud nisi forte totius corporis debilitas ad oppositum promoueret, tunc enim dimissa aegritudine principali, de qua hic agitur, ad debilitatem principaliter attendendum esset. Similiter etiam euitanda sunt omnia quae in uenerem inducant appetitum eius excitantia, qualia sunt unctuosa, pinguis, uenta sabilia &similia, propter cansam assignatam, quare utendum est eis quae huic dispositioni aduersentur tam qualitatibus primis quam secundis, quam a proprietate hoc operando. De numero quorum famosa usitata ab auctoribus in dispositione calida sunt plura, ut aqua decoct. lentium, quae pollutionem absein dit, &nenusar in cibis &potibus assumptum, quod libidinem reprimit. Et coriandrum fiecum omni modo acceptum siue prae paratum, quod melius est, sute qualitereunque ex hibeatur. Et semen portulacae &planta eius, quae secundum plurimum abscindit coitum a. can. proprio cap. licet. Mensuague crediderit quod ipsa augmentat coitum, &illud uidetur esse in completione calida, ut Auic. ibi (Anplius miribile est semen lactucae quod abscindit sperma, quando maltum utitur quis ea, ut 2. canon suo loco, &summa celeritate succurritur eis qui polluur tur in dictis partibus, proprio cap. Amplisis usus oliuarum oleiin cibis, usus enim olei optimus est, quia minorat sperma 20. tertii cap. 2. Adhuc etiam solatrum quod pollutionem abscindica. canon. proprio capitalo, quare cum istis aut cum ipsorum aliquilsus semper oporteret omnia cibaria confrangentia fore, &potabilia omnia, &maxime cum illis quae à consuetudine non multum peregrina uidentur, inter quae meliora semper sunt lactuca, poruidaca, uiola, &reliqua alia istis similia. Conuenit etiam et agrestae, aceti acris, aranciorem, &granatorum usus, &omnis cibariorum consractio cum eis, ita quod nunquam ab aliquo ipsorum secedere debet, sicut gelatina pedibus animalium elixis in accto maceratia.