Latin
634.1 to 634.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 634.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
In alijs autem cibarijs licentiam habet. Et motus frequens, &fortis super cibo, &somnus prolixus ualde, &multa ciborum repletio fastidium adducens, &uentris stipticitas, &frequens accidentium animae euentus, propter quae fortis &uelox motus in spiritibus &humoribus imponatur. haec omnia in summa euitare debet uero medicinali uidetur mihi neces Pro regimine sarium esse quod prouideat sibi cum octo instrumentis medicinalibus Primum est ut a tertia die futuri lunaris usque ad. xij. faciat sibi fieri phlebotomiam de saphena dextri pedis, per quam extra hantur sanguinis. 3. quattuor, uel quinque, praemissa semper uentris lenitione, sine qua non debet fieri phlebotomia, quarta primi. capitulo uigesimo. Secundum instrumentum est ut post flobotomiam praedictam mane immediate sequenti accipiat hoc minoratiuum. Re. aquae buglosae, &capillo. ueneris. ana. 3. ii. agarici electi, thimi, epithimi, foliculorum, senae. an. J. V. diagridij. gra. v. salis indi gr. iiii. zingiberis, anisi, uiolarum. ana. gra. v. infundantur omnia in pra dictis aquis calefactis per diem naturalem, deinde uehementer calefiant &misceantur, &forti expressione colentur, &addantur eis electuarij diascenae. 3. iii. &totum calidum in auro ra bibatur, &tardetur post ipsum cibus horis sex, &ante quam prandeat quinta praecedente hora accipiat ciatum plenum aquae hordei calefactae cum pauco zuccharo. Tertium instrumentum est ut postquam acceperit minoratinum praedictum, die immediate sequenti accipiat hoc digestiuum, quod continuet diebus decem calidum in aurora, &post ip sum tardetur cibus horis ad minus quattuor. Recipe syr. de epithimo. 3. i. oximellis compositi uncias quinque, aquae capil. ueneris, uncias duas, aquae fumiterrae. 3. i. s. misce, &calidum accipiatur Quartum instrumentum est ut diebus quibus assumit digestinum saltem omni tertio sero parum ante cenam accipiat unam de istis pillulis. Rec. aloes praeparati cum succo endiuiae. 3. unam lapidis lazuli, lapidis armeni praeparatorum. ana. S. unum, diagr dij grana duo, salis indi gra. iii. cum succo boraginis, fiant pillulae de omni. 3. sex.