Latin
L.CIIII N
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 635
Unproofread scanNot analysed yet
Et medicamen sumptum ex furfure &armoniaco praedictum in capitulo apostematis, in testiculis est medicamen magnum conueniens locis illis, et est quando uirga apostematur apo stemate duro. Et attendat etiam uir quod iste modus regiminis sibi datus per euacuationes et digerentia suprascripta conue nientius est ad euacuationem totius corporis et mundificationem stomachi splenis et renum eius. quod uerum esse uidebit cum praedictas medicinas acceperit. Haec sunt quae in dispositione huius nobilis uiri mihi electiora uisa fuerunt. et ipsa in salu tem eius dirigantur in clementia omnipotentis.