Latin
635.1 to 635.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 635.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
primus continens unum capitulum de in Tractatus uestigatione harum dispositionum per causas et signa. et de differentia earum adinuicem Maxime uidetur reMbiguum ducere dispositionem huius nobilis ad ueram cognitionem et adaequatum capitulum. eo quia apostematum et reliquarum eminentiarum cognitiones ex sensibus plurimum cognosci de Cs. bent. ut uisu et tactu ab illustrium uirorum sermonibus confitentur. Verum quanto clarius intellectus ex auditu acceptus huius dispositionis uerita tem enunciare poterit rationibus et auctoritatibus conabitu enunciare. uarias autem materias in apostematibus omnium partium corporis contineri et maxime in apostematibus locorum quae emunctoria nominantur, clare scripsit Galenus ad Glauconem secundo tractatu. decimoquarto capitulo. Et idem in libel lo de tumoribus praeter naturam quarto capitulo. Ita quod quan doque in apostematibus eriptis inuenta fuerunt corpora sicut fumus uel uapor, mucus, gipsum, lignum, lapides, arena, pili, et ungues: quare nimirum si apostema huius nobilis uidetur esse simile carnositati. ut de ipso uideatur dici posse traditum esse sermonen ab Auicen. tertia quarti capitulo de exituris in fine dum inquit. Et de exituris quidem est species quae uocatur turmusios, et est exitura quae cum rumpitur quod est sub ea est simile carni bouinae et est exitura uasalis rotunda rubea, Ex quibus liquide patere potest dispositionem huius nobilis ad ilud capitulum esse reducendam. At uero non parua difficultas uidetur includi in his Nam si hoc apostema uideatur tactui facile credere, fortassis eius materia erit ex sanguine aquoso grosso phle giuati admixto congenita. quare uirtute ipsius hepatis digestiua debili et expulsiua forti propulsa erit ad inguem ibidem apostema fa ciens. qualiter enim hepatis complexione corrupta in uniuerso corporis frequenter carnositas superaugetur, ut in yposarei sensu percipitur, taliter in determinata particula corporis tales excrescentias fieri conuenienter concedendum esse uidetur. Quia si ex tali materia hoc apostema uideatur esse congenitum. reducendum uidetur esse possibile ad capitulum de moro. de quo scripsit princeps tertia quarti ultimo capitulo Inter haec tamen duo uir peritus quibusdam signis discernere poterit.