# Consilia 635

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, L.CIIII N. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/635
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/635

Et medicamen sumptum ex furfure & armoniaco praedictum in capitulo apostematis, in testiculis est medicamen magnum conueniens locis illis, et est quando uirga apostematur apo stemate duro. Et attendat etiam uir quod iste modus regiminis sibi datus per euacuationes et digerentia suprascripta conue nientius est ad euacuationem totius corporis et mundificationem stomachi splenis et renum eius. quod uerum esse uidebit cum praedictas medicinas acceperit. Haec sunt quae in dispositione huius nobilis uiri mihi electiora uisa fuerunt. et ipsa in salu tem eius dirigantur in clementia omnipotentis.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
