# Consilia 642-2

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, CONSILIVM CCIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/642-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/642-2

CONSILIVM CCIIII. De duplici mala dispositione. uidelicet. De mala complexione frigida & hu. matricis cum humidipatibus albis De mala complexione frigida & hu. renum cum multa ma teria phlegmaticaDiuiditur autem consilium in duos tractatur Tractatus primus duo continet capitula. De dispositionibus ipsis & earum causis & accidentibus. Cap. I. huius nobilis dominae uIspositio xoris domini Antonii ascrossa uidetur principaliter esse duplex Et prima quidem est dispositio matri cis. Secunda uero est renum oppilatio, & proprie sinistri renis quae multum parata est efficere apostema in eo Prima uero dispositio est aegritudo matricis proueniens ama la complexione frigida & hu ipsius. Cuius quidem causa magis assignari potest primitiua quae incipit, licet non sit facta per es sentiam & fixa. Causa uero primitiua fuit aborsus in sexto mense factus uel cirea ipsum, ex quo multitudo sanguinis euacuati per uiam resolutionis & priuationis spirituum fuit causa debilitatis eius.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
