Latin
646.5 to 646.7
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 646.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter etiam se deat patiens in decoctione praedicta genitalia omnia infunden do in ipsam usque ad umbilicum, &est encatisina ab antiquis nominatum. Tales enim medicinae quamplures &praedictis non minus elegantes reperiuntur, ut muscus, ambra, spica nardi, origanum, anetum, folium cordumemi, hyssopus &satirionis duae species, &planta memitae nominata, &est ameos in ueritate. De his autem quae in unctionibus laudantur, sunt sicut oleum de neriden, oleum de musco, oleum de keiricitrina, oleum de lilio, oleum de sansuco, &oleum de croco. Reliqua uero per te collige si poteris De his uero quae renes confortant sunt sicut confectio selite nominata, &confectio alkekengi, species triferae omnes ex cludendo opium ab eis. In praecedenti etiam capitulo aliqua elegantia de confortantibus renes tacta sunt, &proprie species lactis tres, de quibus scribitur ab Auic. 18. tertij quarto capitulo, dum inquit. Et administretur in eis lac camelinum, &caprinum, &ouinum. Nam ipsa conseruant renes &aggregant eos, &con solidant ipsos. Et lacti quidem ouino non est par supple medicina in aegritudinibus renum propter debilitatem, &propriè cum in eo commiscetur quod est sicut bolus armenus. Item comedere etiam renes aliorum! animalium cum aliis cibis &permiscere cum eis prohibentia . s. materierum cursum ad renes, &est multi iuuamenti. Haec ad laudem dei omnipotentis dicta sufficiant, deo gratias. Amen. CCV.