# Consilia 646.5-7

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 646.5 to 646.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/646.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/646.5

Similiter etiam se deat patiens in decoctione praedicta genitalia omnia infunden do in ipsam usque ad umbilicum, & est encatisina ab antiquis nominatum. Tales enim medicinae quamplures & praedictis non minus elegantes reperiuntur, ut muscus, ambra, spica nardi, origanum, anetum, folium cordumemi, hyssopus & satirionis duae species, & planta memitae nominata, & est ameos in ueritate. De his autem quae in unctionibus laudantur, sunt sicut oleum de neriden, oleum de musco, oleum de keiricitrina, oleum de lilio, oleum de sansuco, & oleum de croco. Reliqua uero per te collige si poteris De his uero quae renes confortant sunt sicut confectio selite nominata, & confectio alkekengi, species triferae omnes ex cludendo opium ab eis. In praecedenti etiam capitulo aliqua elegantia de confortantibus renes tacta sunt, & proprie species lactis tres, de quibus scribitur ab Auic. 18. tertij quarto capitulo, dum inquit. Et administretur in eis lac camelinum, & caprinum, & ouinum. Nam ipsa conseruant renes & aggregant eos, & con solidant ipsos. Et lacti quidem ouino non est par supple medicina in aegritudinibus renum propter debilitatem, & propriè cum in eo commiscetur quod est sicut bolus armenus. Item comedere etiam renes aliorum! animalium cum aliis cibis & permiscere cum eis prohibentia .s. materierum cursum ad renes, & est multi iuuamenti. Haec ad laudem dei omnipotentis dicta sufficiant, deo gratias. Amen. CCV.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
