# Consilia 647.1-5

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 647.1 to 647.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/647.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/647.1

CONSILIVM De sterilitate. dolorum qui molestant VOltitudo hanc mulierem, & proprie qui sunt pungitiui, mordicatiui, & in censiui, & pruritiui apparentes in tota ma trice ipsius & in partibus adiacentibus ei, ut in renibus & in alchatin, significan materias multas acutas & incensiuas in ipsa matrice, & in uenis eius contineri. Ma xime hoc declaratur, quoniam ante tempus euacuationis molestius aggrauatur & post euacuationem alleuiatur in ea inflamma tio, mordicatio, & punctio quae praefuerant. Et non est mira bile materiam calidam & acutam in ea perseuerare, propterea quia ipsa imbibitur in profundis partibus matricis, etiam quia commiscetur sanguini grosso ad melancholicitatem tendenti propterea quia haec mulier coloris est rubei ad fuscedinem ten dentis, & est carnositate solida habitudinata. Et haec potest esse causa iterum doloris extensiui in matrice ipsius, & in praed ctis partibus euenientis. Materiae enim acutae grossae commixta uentosant eas, quare dolores efficiunt extensiuos At uero adhuc a matrice huius mulieris emanant humiditates corruptae, quae non raro foetore magno emittuntur & corru punt etiam collum matricis interius, & partem orificij exterio ris eius cum pustulis acutis & corrosiuis, & ista est adaequata causa sterilitatis huius mulieris. Cum enim ex praedictis deme stretur lapsus ualde calidus in matrice a materiebus praedictis eueniens, quomodo potest semen in tali matrice receptum esse germinationis causa? corrumpitur enim in ea illud semen, ut narida terra & putrefacta proiectum, sicut sensus ostendit. Et sunt sermones magni Hipocratis, aphorismorum quinto, sermo ne primo. Similiter autem & in maribus. lege ibi ex hoc fundamento rationabiliter eli Propter quod gi potest ingenium curationis dispo G sitionum huius mulieris & conuersionis eius de sterilitate ad foecunditatem in septem intentionibus & capitulis comprehendendo ipsum Primum itaque capitulum discurret regimen ex parte genera lium quae praemitti debent. Et est etiam primo, ut mulier ista euitet aerem calidum & conuersationem in eo, & uestes multum partium renum & matricis calefactiuas, & longum decubitumm super renes effugiat usum ciborum calidorum ualde, ut sunt aromata, salsa cibaria, uinum fumosum & antiquum, & cibos ua de pingues & proprie salitos pinguedine artificiatos. Et cauea a frequenti usu apii, foeniculi, petrosilini, serpilli, abrotani, rutae, & consimilium. Et caueat multum a uigiliis, immo longa dormitio est sibi conuenientior quam uigilia. Et effugiat me tum progressiuum, & exercitia laboriosa post cibum.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
