# Consilia 649.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 649.1 to 649.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/649.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/649.1

& ostendit etiam ipsius repletionem genuum grauitas, & dolor superiorum partium repletionem nemonstrat capitis dolor, tremor cordis, 8 stomachi dolor, & grauitas non leuis ut scribitur, quod etiam confirmat frequens aduentus febris, & multitudo pustularum in ea repraesentata frequenter. Ex quibus non est difficile inte ligere causas propter quas haec mulier sterilis fuit, & non foecunda ad felicitandum ipsam ad prolificatio Propter quod nem obseruentur ea quae scribuntur nunc consequenter Itaque mulier ista abstineat in cibis a rebus uiscosis, & opp latiuis ut a lacte, a cibis lacticiniis, & pastilibus, a leguminibu omnibus, & a carnibus antiquis, & a uiscosis cutaneis, & nerue sis animalium partibus. Et caueat etiam a pane aximo, & a mu titudine casei, & proprie dulcis & mollis, sed parum salitus es set ei conuenientior. Euitet fructus frigidos, & humidos, uelut granata acria, mespila, & sorbulae, & his similia. De aliis at tem faciat modo suo. Vinum autem bibat album subtile bene clarum & non dulce, sed saporis mediocris, & potentiae aequalis, aut saltem temperet uinum cum aqua cisternae, si ualde fumosum fuerit, secundum discretionem, in alijs autem licentiam capiat modo suo. autem medicinalibus. xvi. occurrunt mih De rebus regulae secundum partem, & instrumenta obseruanda Et primum quidem est ut post medietatem mensis Nouembri quamprimum applicuerit domum suam, haec muliet incipiat re gere se regimine conscripto in capitulo praecedenti. Et uno ma ne hora electa fiat sibi phlobotomia de uena basilica dextri bri chij, per quam educantur sanguinis. 3. iiij. uel quinque Secundum instrumentum est ut mane immediate sequenti ac cipiat hoc solutiuum. R. pilularum de oppopanaco, pilularum de hiera composita. an 3. 1. formentur pilulae. vj. cum aqua ar themisiae, & accipiantur in aurora, & post ipsas immediate dor miat per horam unam & mediam, & non plus, & expectet ope rationem earum per quinque horas, & tunc accipiat ciatum unum aquae calidae zuccharatae, & post ipsam aquam per horam unam prandeat. Tertium instrumentum est ut post illud minoratiuum immedia te in omni cibario suo incipiat accipere de hoc puluere. R. cina momi electi & subtilis. q. si croci. 3.i. spicae nardi. D. ii.liquiritiae. J.iiii. fiat omnium per se puluis subtilis.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
