# Consilia 65-2

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/65-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/65-2

instrumentis ad illud cum rectificatione regiminis, & digestiuis, & euacuatiuis melancholię est, ut saepe fiat oris collutio cum oleo amygdal. dul. simplici, uel composito cum aqua uiol. uel nenufarum ante de quo etiam saepe per nasum interius traijciatur usque ad rizam ita ut etiam per os descendat. autem contingerit in praedictis locis cancrosum aposte CHT ma;tune siue fuerit ulceratum siue non, nunquam ipsius curationem uidi, neque ab aliquo sapientum inueni. sed omnium sapientum communitas communiter concorditer concidit, quòd in cura ipsius paliando, & blandiendo procedatur cum phlebotomijs mel angogis.i.euacuatiuis melancholiae, & digesti uis appropriatis: quae hic propter breuitatem omitto. & ut require in alijs consilijs, quae de hac materia non raro compilaui in super ex fundamento praedictorum, quòd noApparel cumentum ablationis odoratus proueniens pro pter excoriationem, uel uulnera, uel ulcera praedictarum partium nasi eodem fundamento curari potest: quoniam praemissis euacua tionibus praetactis in naso praeponatur unguentum, quod ante manualem operationum scriptum fuit. quod omnia talia ulcera cum rectificatione regiminis illius in breui tempore curabit &c autem tria singularia remedia ad nocumentum odc NURc ratus describam, ut nunc sequitur Primum itaque de expertis mihi saepe est caputpurgium hoc quod uirtute sui aperit, dilatat uias odoratus, abstergit, & educit materias in eis contentas. resoluit, & consumit eas, & confortat organa omnia olfactus, & proprie continuatum ter uel quater in septimana, actu calidum sex uicibus uicissim iniectum ieiuno stomacho cuius descriptio est. Rec. suc. cucumeris asinini. 3. iiij salis armonia. subtiliter puluerizati. 3 8. misceantur, & ponantur in ampulla, & infundatur aqua usque ad medium ampullae. De hac igitur aqua saepe traijciatur in nares modo dicto Secundum uero est succus origani, & pulegij antequam exponantur ad solem, & ad quamcunque 3. eorum addantur musci gra. ij. & fiat ut de alio dictum est. Tertium compositum est hoc. Rec. pulegij, origani, calamen ti ana. 3. j. granotum paradisi. 3. iij. fiat puluis, & ligetur in panno & saepissime odoretur. Et si bene consideras, iam apparet sufficienter esse positam cu ram omnium specierum nocumenti olfactus, quae prouenire pos sunt ex sex causis.s. ex parte debilitatis uirtutis olfactiuae, aut ce IIII. rebri, aut caruncularum mamillarium, aut utriusque simul, aut in strumenti, quod est spiritus: aut ex parte nocumenti in osse riza contingentis, aut quinto ex parte lacerti attrahentis aerem, uel species odorabilium, uel sexto & ultimo ex parte uiarum ad hoc deseruientium: & sic apparet sufficienter, & laboriose satis assignatum fuisse modum curationis secundi accidentis, quòd erat ablatio odoratus, ut supra uisum est Sectionis secundae, de cura scotomiae, & imaginationum principale III Cap.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
