# Consilia 650.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 650.1 to 650.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/650.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/650.1

Octauum instrumentum est ut haec domina omni mane & se ro ante prandium, & coenam balneet se in aquam decoctionis harum medicinarum. Rec. mellissae, origani, calamenti, pulegii, polii montani, matricariae, arthemisiae, rutę. an. M.i. camedreos camepitheos, spicae nardi, & romanae, dauci, cupatorii, sticados. an. M. iii. coquantur omnia in sex situlis aquae usque ad consum ptionem tertiae partis in cuius fine ponantur musci. gra.iii. ligni aloes, galliae muscatae puluerizatae. ana. 3. i. haec tria ponantur solum in fine decoctionis. Infundatur ergo mulier ista in hanc aquam delectabiliter calidam, & faciat hoc balneum tribus diebus quibus non impediat se cum uiro, quarta autem die poterit accedere ad ipsum ut nunc sequitur Nonum instrumentum est istud. R. croci. S. 5. musci, ambrae ligni aloes, linguae auis an. gra.iii. coaguli leporis quantum suf ficit, fiant formulae similes ossibus dactilorum, de quibus mulier subliciat sibi unam in matrice tenendo ipsam tota die, tunc er go in sero poterit accedere ad uirum Decimum instrumentum est ut his temporibus post balneum haec domina semper omni nocte in aurora accipiat. 3. i. infrascripti pulueris cum tertia parte ciati uini maluatici aut alterius electissimi non calefacti. R. rasurae eboris, linguae auis. an3.i. musci, ambrae. ana. gra. iii.croci, florum arthemisiae. an. 9 2. pulueris confectionis nere. S.i. puluerizentur omnia per se, dein de commisceantur adinuicem, est autem nera medicamen compe situm descriptum a Nicolao in antidotario suo. lege ibidem. Vndecimum instrumentum est hoc. Rec. galbani, oppopana cis electorum. an. 3. 8. ambrae musci. an. gra.ii. aliptae muscatae. 3. i. trociscorum de croco. J. i. dissoluantur gummae cum uino mal uatico electo, & fiant cerota rotunda quantitatis nebulae rotun dae zuccharatae super panno de grana extensa, & de istis cerotis portet semper unum super umbilico sic adhaerens ita quoc umbilicus sit in medio eius sicut punctus in circulo.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
