Latin
653.1 to 653.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 653.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
quoniam magnus foetus maiori compressione comprimitur a coeunte quam si minor esset Et quinta causa de primitiuis est balneandi usus qui abortire facit multipliciter. Primo mollificando matricem &cotilidones actuali humiditate sua. Secundo debilitando uirtutem per modum resolutionis. Tertio uero quia in profundo corpo ris &matricis auget necessitatem. i. caliditatem in facto cogen tem ipsum petere aerem frigidum exteriorem. &idcirco super flue conquassatus embrio uehementer conquassando ligamenta praecipitatur extra. &tanto citius quanto balneum administratur mulieri, cuius foetus est magis acutus Sexta causa de primitiuis est uehemens furor &iracundia in consueta mulieri aut fortis tristitia: per quam cogitur distrahi piritus ad cor &ad cerebrum. in quibus fortibus motibus &di stractionibus spirituum &innati caloris pauperies in matrice acquiritur. Septima est repletio multi cibi &potus quia conuenientius est praegnantem parum &saepe comedere quam &c Octaua uero est ex parte assumptionis ciborum &potuum in qualitatibus suis primis &secundis uehementer aperientium? propter quod praegnans euitet in cibariis suis foeniculum petrosilinum sparagum bruscum apium daucum. &omnium lege minum brodialia. &aromaticas species nimium calidas, acutas &aperitiuas uelut anisum, spica nardi, zinziber, galanga, &proprie cinnamomum &consimilia Nonam causam complent omnia quae uehementem agitatio nem in membris inferioribus efficiunt uelut sunt solutiua omnia, &proprie sanguinem educentia uelut sunt aloes epithimus quae per solutionem sanguinem educunt. &omnia solutiua fortia uelut colloquintida scammonea dyagridium cuphorbium. 8 sic de aliis. Decima iterum de istis causis aborsum efficiunt omnes quae sua frigiditate grossitudine &uiscositate uehementibus oppilare possent uenas &arterias: &uias transitus spiritus animalis a cerebro uitalis a corde: naturalis ab hepate ad matricem: quorum pauperie necesse est extingui foetum sicut defectu caloris se lis; &astrorum uegetabilia; &plantae facile extinguuntur ut sensus ostendit Vndecima iterum exterior posset esse uelut aspectus eorum quae subito timorem inducunt magnum ut uidere uulnerationes. &gladio sanguinem effundes. &sic de aliis.