# Consilia 653.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 653.5 to 653.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/653.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/653.5

Duodecima species istarum causarum est sicut negare mulier rem exterius uehementi appetitu desideratam ut est communis modus praegnantium uoraci appetitu appetere pisces res acres & acetosas peregrinis & uilosis locis iunctas: & si obtinere non possent ualde frequenter abortiunt. & hoc totum contingit propter uehementem motum in spiritibus, & hoc non rebus & me bris generationis ab anima appetente factum, propter quod non bene agitur foetus. Decimatertia causa est applicatio eorum quae a specifica forma abortire faciunt uelut dicitur de potu cardonis maioris. Scri pserunt etiam antiqui nonnulli de tymbra uel saturegia quae tan tae potentiae est, quod si mulier super ea transit abortire facit. & sicut scribitur de oleo balsami. de assa faetida de galbano. & om nibus speciebus arthanitae, & de cordumeno, & de husnem, & colloquintida & pluribus aliis mirabilibus. Quaere 21. tertii. Tra ctatu. 2. cap. de aborsu & extractione foetus. Et oleum balsami cum supponitur extrahit foetum, & secundinam, & assa & galbanum iterum est forte. Et buchormarien iterum in hoc capitulo sortis est ualde bibita & supposita. ita quod quidam exstimant quod si praegnam iacet super eam perducet eam ad aborsum: Et succus eius corrumpit foetum linitus super uentre. quanto ergo plus si suppomi tur super coitu. & similiter succus reliquarum arthanitarum. Et si in potu detur de husnem perfico pondus. 3. iii. eiicit foetum de illa. Et cum sumitur de cordumeni. 3. unius tertia eiicit foetum. & pro.i. quia facit possidere caliditatem & motum. Et iterum si iniiciatur. 1. intus imponatur de croco pulpae colloquintidae aut supponitur in lana suppositorio ascendente & clongo. Et reliqua uide ibi de cinnamomo, rubea tinctorum, ungula asini, & stercore eius, & oculo piscis saliti, & plurimo rum aliorum; quorum memoriam melius est silentio praeterire quam calamo commendare. Ex his patent omnes causae primi tiuae aborsus uel si aliae sint reducuntur ad istas. embrionis autem sumuntur causae aborsus. u Ex parte quia embrio infirmatur in matrice aut moritur Seeundo uero oportet ingeniari ad rectificationem foetus in ca.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
