Latin
655.1 to 655.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 655.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
pulieris: aut saltem in coxis &cruribus eueniens Octauo longitudo &profunditas in dormiendo. Nono lenitas &parvitas in pulsu percepta &proprie in pul su coxarum &partium adiacentium matrici. Decimo urinae liquidae albae aut subalbidae uel discoloratae ap parentia. Et ex decem signis istis omnibus comprehendere potes fortum aegrotare lapsu calido &sicco. in partibus enim ubi locatur matrix &adiacentibus ei tangens percipiet caliditatem cum acuitate &in flatione, &sic de alijs. uero aegritudinum mortem inducentium in foeti Signa poterunt esse omnia praedicta cum longo tempore multiplicata fuerunt, &continue ad intentionem peruenerin sum maiore nocumento a multere percepto cotidie successiue, &cum nullo iuuamento consequente applicationem temediorum aegritudinibus embrionis conuenient aduersantium. sequitur de signis significantibus foetum morAt uero tuum in utero. Foetus uero iam in utero mortui signa sunt quamplurima hincinde collecta, &proprie cum post mortem eius iam quibusdam diebus in matrice retentus fuerit. Primum autem de signis sumptis a membris colligantis est dolor in radicibus oculorum, &intellige in neruis obticis suspi dentibus oculum ad cerebrum. contingit autem hic dolor pro pter distensionem in matrice factam a foetu mortuo ipsam gra uitatem, &reducitur hic dolor ad speciem solutionis continuita tis. et dicitur extensiua, et potest etiam hic dolor contingere propter malam complexionem cerebro à marrice communicatam. Secundum signum est dolor in posteriori medietate capitis &Protensus per totam spinam usque ad spondiles ubi situatur matrix Tertium signum est lassitudo, &grauitas in loco matricis &omnibus inferioribus partibus Quartum signum est sensatio motus ponderis in matrice &proprie quando mulier reuoluit se de latere in latus &significat cotilidonum mollificationem uel eruptionem, unde non su stentatur foetus Quintum signum est grauatiuus dolor in inguinalibus partibus auterioribus partibus usque ad os matricis exterius. Sextum signum est tumoris uentris qui praefuerat descensus ad inferiora.