# Consilia 655.5-7

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 655.5 to 655.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/655.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/655.5

Octauum signum est frigiditas in inferiori parte inguinis mansiua. et haec omnia signa proprie sunt antequam putrescat foetus. autem mortui, et secundum partem in matrice putre Foetus facti signa sunt febris et indeficiens. Secundum foetor in anhelitu et ore Tertium est exitus uirulentiae putridae a matrice cum soetore. Quartum est pondus cum extensione uentris ad extra propter uapores in matrice cortuptos extendentes ipsam. Quintum signum est putrefactae carnositatis à matrice expu sio ut oculus meus saepe uidit. haec autem signa posita sunt. ut m dicus ad laudem & honorem acquirat ueritatem praecognitam annunciando, & cum medicus percepit ista signa non intendit aliud nisi educere foetum mortuum per ea quae superius aliqualiter tacta fuerunt iterum postquam concessum est embrionem in At uero matrice aegrotare posse ex alijs generibus ęgr tudinum scilicet complexionalium compositionalium & soluta continuitatis oporteret exponere signa in cognitionem talium egritudinum Cognitio accipitur ex sensibus scilicet tactu & uisu magis quam discursu rationali, & cum sensus uisus ad illa loca perue nire non possit, neque etiam sensus tactus. ideo talium aegritudinum cognitio per ea non est possibilis, sed solum per discursum a sensibus interioribus imaginando componendo diuidendo affirmando uel negando & eliciendo secundum quod decen tius fieri potest, licet non omnium complexionalium aegritu dinum cognitio per talem discursum conuenienter haberi po test.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
