Latin
656.1 to 656.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 656.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo enim aegritudo embrionis in superficie in figu ra in uia in receptaculo in quantitate diminuta in numero auEo, aut diminuto, &in situ capiendo situm pro colligando cognosci possent per praedicta, fortasse autem de quantitate aucta, &de situ capiendo situm pro loco per discursum aliquid cogno scere possumus. Cum enim uidet medicus praegnantis uentrem peruenisse ad quantitatem notabiliter auctam. et ex discursu rationabili intermedio probauit marricem non esse molaticam neque aposte matam neque in ea humores aut uentositates multas extenden tes contineri. et uiderit mulierem bene carnosam bene colori am, et operationes ei animales motiuas eti sensitiuas uitales et naturales conuenienter productas sillogizando cum praedictor rum negatione praemissa deducere poterit foetum in quantitate aucta peccantem Similiter cum perceperit foetum in dextra parte, aut in sinistri parte fixum stare, cum praesentia doloris magni, et cum foetus agitatione magna in parte illa stantibus conditionibus iam praemissis de dispositionibus matricis et mulieris persuasiue concludere poterit foetum in matrice aegrotare aegritudine loci: cum haesitatione tamen ad oppositum. ut apparet, &eodem modo difficillime est cognoscere aegritudines compositas, &per consequens difficilis aut omnino impossibilis est curatio earundem Et similiter dicendum est de aegritudinibus complexionalibus ipsius embrionis quod scilicet etiam difficillimae sunt curationis ex quo medicamina alterantia &rectificantia non possent peruenire ad embrionem, sed tantum mouentur illae mala complexiones per rectificationem nutrimenti ipsius embrionis, quod nutrimentum est sanguis purior in uenis matricis contentus post generationem membrorum eius. mala complexio ipsius embrionis fuerit calida: &sicVtsi ca materialis curatur per has quinque intentiones. Prima ut euacuetur mulier a colerica materia cum aliquo istorum medicaminum. Primum est. Rec. dyaprunis simplicis . iiii. detur mulieri cum medio ciato aquae lactis calidae in aure ra, &tardet cibum horis. v. Secundum &fortius illo est hoc Rec. cassiaesi. praeparatae cum aqua acetosae. J. iiij. &detur cum medio ciato calidae aquae hordei Tertium est hoc &fortius praedictis. Rec. mannae dissolutae &colatae cum uino ciato aquae lactis. 3. ii. coletur &calefiat &detur in potu. Et si uolueris praedictis medicinis infundendo iungere. 3. i. reubarbari. &colaturam cum expraessione commiscere praedictis, aut cum eisdem uolueris dare. 3. s.