# Consilia 656.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 656.5 to 656.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/656.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/656.5

pulueris reubarbari non erit malum neque timorosum, omnes enim praedictae medicinae conuenientes & securissimae sunt matri & embrioni Secunda intentio est ut rectificetur regimen ciborum & potuum ad infrigidandum & humectandum cum lactuca & bleta &c. & utatur ptisana hordei cum carnibus praeparatis cum aceto agre sta succo citrangulorum granatorum & similium etc. Tertia intentio est digestio uel rectificatio colericarum materierum quae in muliare inueniuntur & poterit conuenientet ueri cum istis instrumentis. Primum leuissimum omnium est dare in potu in aurora ciatum unum aquae lactis, a qua caseus & recocta conuenienter extracta fuerint. & detur frigida actu sal tem in diebus caloris. Secundum est hoc. Rec. aquae endiuiae uiolarum an. 3. ii. misce. Tertium est hoc. Rec. ssyr. rosati. 3. i. yr. de endiuia. 3. s. aquae cicoreae, §. ii. aquae mellissael. 3. i. misce Quartum & melius reliquis est hoc. Rec. sy. simplicis acetosi§. 8. sy. acetositatis citri. 5.i. aquae buglosae et acetosae an. 3. i.8. mi sce. Saepe etiam in praegnantibus materierum calidarum feci rectificationem cum. J. i. zucchari uiolacei,, et. iii. 3. aquae endiuiae Quarta intentio est ut si apparuerit tibi necessitas reiterandi euacuationem materierum colericarum non recedas ab euacua tionibus iam praedictis. Si autem aliquod farmacum sanguinis clarificatiuum magis et clare eductiuum desiderares ultra praedicta, exhibeatur hoc. Rec. aquae fructuum descriptions Mes. in anti. 3. iii. mannae in ipsam dissolutae et colatae. 3. 8. reubar bari electi. 3. 2. squinanti. gra. iiii. et totum detur in potu. et tardet cibum. V. horas etc. Clisteriorum autem usum hic taceo quia non placent mihi, et similiter diureticorum usum, et fimiliter uomitus administrationem. haec tria in omni praegnan te abhorreo. Quinta uero intentio est residuae malae qualitatis alteratio, et matricis confortatio, in hoc autem triplici instrumento pro cedere soleo. Primum est ut mulier ter uel quater bibat in die. 3. s. sy. de limonibus cum medio ciato aquae hordei. in hoc enim est infrigidatio sitis extinctio cum aliquali confortatione stipticitate limocorticis interioris castanearum. 3. iini. resinae electae. 3. 1.s.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
