# Consilia 658.5-7

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 658.5 to 658.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/658.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/658.5

Secunda uero principalis causa superius tacta de causa aborsus ex parte semiuis uitilis fuit ex parte quantitatis eius. potest enim spermatis exuberans quantitas in matricem effundi quae debilis erit ut propter eam magnam quantitatem caliditatis na turalis matricis & sanguinis menstrui per modum suffocationis disponatur ad generandum foetum bene sanum & robustum Similiter potest sperimatis quantitas esse adeo diminuta quod li cet ex ea generetur foetus, erit tamen ita debilis propter pauci tatem caloris innati et spiritus quod infirmabitur antequam ad naturalem partem perueniat, quare propter aegritudines ip sius prius abortietur quam uere pariatur. Et haec causa de pauci tate spermatis frequenter est causa aborsus sicut multa quanti tas spermatis bene digesti raro est causa aborsus, eo quia in maiori quantitate est maior uirtus, et econuerso, unde ex omnium istorum fundamento apparet iam quod medicus intendens praeseruare ab aborsu considerare debet non minus dispositioni uiri quam mulieris. medico occurrat uir quaeritans non posse coiSi iIaqU6 re et filios etiam generare inquirere debes cum diligentia complexionem uiri uniuersalem secundo partialem membrorum generationis attendere. Tertio hepatis dispositionem in sanguificando considerare. Quarto emulgentium et renum complexionem et compositionem attendore, an sint dolentia uel oppilata. Quinto chilis uenae et uasorum spermaticorum materiam generationis ferentium considerare dispositionem. Sexto uero uas spermaticum sinistrum per quod defertur spi ritus uitalis a corde ad membra generationis diligenter inquirere Septimo spermatis quantitatem colorem substantiam partium continuitatem et dyafanitatem attendere.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
