# Consilia 659.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 659.1 to 659.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/659.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/659.1

apparuerit ei omnia membra in comple Et siquidem xione & compositione fore disposita conditionibus etiam in spermate praedictis inuentis tunc neces sario concludere potes uirum istum esse uenereum, & ad prolis generationem bene paratum. Cum ergo similiter considerauerit medicus dispositionem mulieris ex parte praedictorum membrorum ex parte spermatis eius, aut humiditatis quam emittit & utriusque copulam factam compleri cum magna delectatione a uiro & muliere acce perit exclusis fascinationibus, et malis medicamentis, et ulcerum cicatricibus mirabile erit istos duos non esse prolificos, & conuenienter uenereos nisi superfluant in frequenti ualde copula, & in passionibus animae restaurantibus super excedant. Et si inuestigando processerit et cognouerit aliquem ipsore defectum esse in membris, aut in quantitate uel qualitate spermatis uiri, aut sanguinis menstrui fore defectum attendat ad rectificationem illius in quo defectus apparebit, aut utriusque fi defectus fuerit in ambobus applicando instrumenta secundum intentiones praedictas in superioribus capitulis. De memoria quarundam medicinarum ab occulta natura VI. ad generationem facientium. Cap. hoc capitulo uarijs uoluminibus et pro fVlta in prie antiquorum illustrium experimenta colligi possent, quarum applicatio mulierem sterilem ad foecunditatem inducunt. licet hoc in uoluminibus iumo rum auctorum non ita autentice approbata inueniantur De numero ergo talium scripsit Dioscorides Anazarbaeus, quod si mulier supponat sibi nastalem paruum factum ex radice mandragorae post coitum et longo tempore retineat ibi, mi rabiliter facit ad receptum semen detinendum et prolificandum et hoc quidem magis rationabile uidetur in sterilitate proueniente a caliditate multa, et humiditate superflua lubrificatiua matricis, quibus mandragorae frigiditas et siccitas aduersari po test ultra specificam eius uirtutem. Neque opinandum est mandragoram esse plantam cuius radix figurae humanae simillima existat, sicut zarpellones et zarpatones per plateas ostendunt eas decipiendo uulgus. lices Aui. tantae speculationis philosopbus magnus in hac materia deceptus fuit, apparet. n. ipsum cre didisse talem plantam in radice eius humanam figuram penitus plasmatam, quod potest esse, hoc nomen mandragora graecum existens figuram importat humanam. lege de his secundo cano nis capitulo iabrol. et capitulo de mandragora. Aliud autem experimentum ad conceptionem similiter faciens scripsit Sexaus Placitus Papiensis, capitulo de duo.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
