# Consilia 659.5-7

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 659.5 to 659.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/659.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/659.5

ubi di xit quod os de corde cerui suspensum collo uel coxae mulieris ut credo uel uidi etiam ad conceptionem optime facit Alter autem uis fidelior istis dixit quod lapis inuentus in cerebro uel in uentre aquilae in cibo datus uiro et mulieri aut utrius que brachio uel coxae suspensus mirabiliter facit ad conceptionem Et alter etiam de uetustissimis auctoribus dixit quod si accipiatur dens septennis pueri et incannula argentea uel aures circumligetur et brachio utriusque coeuntis suspendatur genetare facit. Et iterum adhuc scripsit alter, ut Chiranus, quod si quis receperit sanguinem uespertilionis in panno, et feiae nescienti su per caput eius posuerit et eodem tempore mulieri se admiscuerit, sine dubio concipiet Pluta alia scribere potuissem, sed non curaui cum non multi sdem adhibeam eis, sicut credo haec talia non esse affirmanda a catolicis et sub lege christiana militantibus. Haec itaque in hac materia tantae speculationis nomine sufficiant in quibus si non tantum accurate et profunditer scripsi quantu materia expeteret, quia de secretis est naturae, superaddant ali philosophantes altiori speculatione medicinae theorizantes. Ad laudem dei amen.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
