# Consilia 66.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 66.1 to 66.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/66.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/66.1

CIcut uideri potest ex his, quae leguntur tertia tertij in cap. de imaginationibus: & ex his, quae intelligi possunt ex priOma tertij tractatu quinto cap. de uertigine, omnes hae dispe sitiones uidelicet scotomia, uertigo, & imaginationes, siue delusiones communicant in hoc, quòd sunt nocumenta corruptionis sensus uisus: differt tamen parumper uertigo a duobus praedi ctis, quòd dato, quòd in uertigine assignetur nocumentum corruptionis, uisus tamen in eo etiam est nocumentum motiuae potentiae: quia apparent in eo corpora quiescentia circulariter moueri, & est in ea nocumentum diminutionis substantiuae, uel retentiuae potentiae: quia apparet homin quandoque, quod cadat. & per hoc suffi cienter apparet differentia inter uertiginem, ex una parte scotomiam, & imaginationes ex alia parte: tamen a sapientibus potest colligi differentia etiam essentialis inter praedicta: eo quia causa nocumenti in uertigine ponitur in cerebro: quia motus in sp ritibus in uentriculis, aut in rimositatibus cerebri contentis rota tiuus assignatur. Causa uero nocumenti scotomiae ponitur in spiritibus contentis in neruis opticis. Causa uero essentialis imaginationum ponitur in cristalloide, & in organis actione cerebri: quia tamen haec differentia ex parte locorum assignata leuis & parua non est magna differentia curationis intentionibus, & instrumentis medicinalibus ab auctoribus assignata. & maxime quia omnia praedicta accidentia conueniunt in genere causae effi cientis.s. materiae humoralis phlegmaticae, uel uaporum, uel uen tositatum eius. Idcirco non uideo prolixe multum occupandum esse a multiplicatione instrumentorum curationis earum, nisi quia quinque singularia remedia ponam per me frequenter experta. Quorum primum est electuarium sotira nominatum Secundum uero est electuarium de ambra majus dando ex hoc uel illo. 3. vj. in mane hora siruporum per mensem continuum prae missis sufficienter euacuationibus Tertium uero remedium, & mihi magis uisitatum est confectio Hermetis descripta ab Auic. 22. tertij capitulo de cautela a doloribus iuncturarum: cuius modus, & dosis sit, ut dictum est de praedictis Quartum remedium est, ut omni fine. X. dierum accipiatur. 3 j.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
