Latin
Cap. II
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 664
Unproofread scanNot analysed yet
Opor tet igitur ut cortigatur per calefacientia &exiccantia notabili ter eleuata, ut in secundo gradu, &prima mansione tertij. Ita quod in cibis euitet bletam, spinachiam, lactucam, portulacam, endiuiam, acetosam, cucurbitas, cucumeres, cressones, lac &omnia infrigidantia &humectantia. &utatur eorum loco foniculo, saluia, rosmarino, petrosilino, apio, apeto, mentha, ysopo, &consimilibus, &dimittat butirum &caseum ualde mollem &dulcem, et utatur caseo mediocriter salito &carnibus salitis, cum ciceribus rubeis. Et uinum bibat album subtile &potens, &omnino abstineat ab aqua simplici uel cum uino commixta. Similiter abstineat a fructibus infrigidantibus &humectanctibus. Et in summa nullus fructus est ei melior quam ficus &nuces. Exercitium uel motus corporis conueniens est ei, &proprie in ieiuno factus. Et in summa abstineat a quiete corporis. immo ut in pluribus montes ascendendo &descendendo exercitari debet Dormitio diuturna ab hac muliere euitanda est, immo &dor mire immediate post cibum est ei ualde disconueniens. Ita quod mensura somni eius non debet transire septem uel octo horarum spatium. Et alio tempore semper uigilare debet Conueniens est etiam huic mulieri aliquando parumper irasci &accidentibus angustiosè aliqualiter molestari. Et de his quae annexa sunt istis copulam cum uiro euitare debet post cibum nisi transeant horae ad minus quinque. uel vi. Similiter etiam haec mulier euitet semper in omni cibatione comedere usque ad saturitatem. immo abstinentia a quan titate cibi esset sibi ualde utilis usque quo fuerit bene curara.