# Consilia 665.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 665.1 to 665.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/665.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/665.1

aga rici electi, pulueris hermodactilorum. an. 3. i. spicae nardi, zingiberis, anisi. an. gra. v. salis gemmae granum unum, aquae matricariae. J. iii. misceantur diligenter aqua calefacta & electuarium, & bibatur totum. Septimum instrumentum est, ut haec domina postquam suerit purgata per spacium sex dierum omni mane sedeat in aqua decoctionis infrascriptae calida, quae attingat usque ad umbilicum eius per tertiam partem horae. cuius descriptio est haec. Rec. calamenti, pulegij, assari, camedreos, pulegij montani, & rutae. an. M.iii.betonicae, sauinae & matricariae. an. M. v. bulliant in sex situlis aquae usque ad consumptionem tertiae partis, & fiat ex eo ut dictum est Octauum instrumentum est, ut haec domina istis sex diebus quibus facit praedictam sessionem omni die per horam et mediam ante cenam apponat sibi uentosam unam sine incisione ali qua in interiori parte coxae dextrae supra genu per quinque digi tos transuersales, et ibi tentat ipsam per horam unam aut saltem mediam. Nonum uero remedium est ut post sex dies praedictas si non super uenisset ei menstrualis fluxus immoderatus accipiat medicinam statim scribendam. Si autem fluxus magnus praesens esset menstrualis tardet assumptionem ipsius usquequo fluxus ille notabiliter minoratus fuerit. et tunc accipiat potum istum, circa quem obseruentur ea quae de alijs duabus purgationibus dicta sunt supra. cuius medicinae descriptio talis est. Rec. sy. de calamen. 3. i.s. aga rici electi. 3.i. pulueris hermodactilorum. S.i. salis indi. gra.ii.diagridij. gra.s. aquae artemisiae uel decoctionis florum eius calefactae. 5. iii.misce et totum accipiatur. Decimum instrumentum est hoc, ut haec mulier postquam omnia perfecerit oi mane ante prandium et sero ante cenam ba neet totum corpus in aquam decoctionis huius. Rec. spicae nardi, fo lii camedreos, camepiteca. an. M.ii.arthemisię, matricariae, beto nicae. an. lib.i.linguae auis. 3. iii. cassiae ligneae, rasurae eboris an. 3 ii. cinamomi electi minutissime incisi. 3.i. capil. ueneris Mii. cro oi. 3. i.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
