Latin
665.5 to 665.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 665.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
bulliant omnia in magna quantitate aquae usque ad consumptionem tertiae partis, in quam possit se totam infundere, et genitales partes cum materia huius decoctionis diligenter abstergere: tunc ergo ex eat a balneo, et diligenter exiccetur corpus eius, et ingrediatur lectum Vndecimum uero instrumentum principale est, ut postquam haec muliet ingressa fuerit subijciat matrici suae collirium istud quod teneat per quattuor horas, deinde uiro copuletur, moraliter ta men. Est autem collirij descriptio talis. Rec. siseleos, croci, linguae auis, rasurae eboris, florum arthemisiae, spicae nardi. an. J. i. musci ambrae. an. Q. iiisy de calamento. 3. i. s. setae uirginis, et est illa quae adhaeret folliculis suis, quantum sufficit. fiant formu lae similes zaccatotis, et infundantur in praedictum sy. cum pulueribus illis diligentes commixtii, et cum expręssione condecenti intromittatur matrici, ut dictum est, et attendat haec domina cum facit balneum praedictum cum pessario ut quiescat a motibus corporis, ab ira et tristitia, et a multa repletione ciborum, et copuletur cum uiro non effrenitando ut dictum ef Duodecimum uero instrumentum est, ut haec mulier tempe re halnei et pessarij praedictorum omni mane in aurora accipiat 3. i. huius mixtionis. Rec. musci ambrae croci. ana. gra. iij. rasurae eboris, linguae auis, florum arthemisiae et ipericonis. an. 3. i. tiria tae Andromachi. 5. 1. incorporentur simul diligenter cum modi do sy. de calamento, et fiat ex eo ut dictum est. Postremo autem super serpiginem quam habet, apponat hoc linimen tum ter uel quater in die fricando locum patientem ex eo. R. succi arthanitae. §. i. succi radicum scordeon, et est allium siluestre. 3. 8. pulueris yari uel serpentariae minoris, antimonij, plumbi usti thuris, mirrhae, acatiae. an. 3. i. terantur omnia in mortario plum beo ultimata contritione, et liniatur locus patiens, qui sanabitur indubitanter Descriptio pulueris est haec. Rec. laudani. 3. 8. storacis calami tae. 3. ii. puluerizentur grosso mon, et in fine ponantur musci. gr. ii. bene pulverizati. de hoc puluere accipiatur quantitas trium granorum ciceris, et superponatur carbonibus ignitis prius, et omni sero mulier cum uadit ad lectum suffumiger se per inferius uestita pan nis longis tenendo crura bene adinuicem elongata, et condecenter cincta, ita ut uapor non ascendat superius. Item. R. aloes electi. 3. n. oppoponacis. 3. i. s. croci, castorei, masticis, mirrhae. ana.