# Consilia 669.6-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 669.6 to 669.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/669.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/669.6

Et come dat cibaria omnia bene masticata, euitando magnam quantit: tem cibariorum in una mensa. Repletio enim multa ciborum & potuum est causa corruptionis eorum in stomacho, ad quan sequitur generatio materierum corruptarum quae lapsum efficiunt deteriorem. Et caueat etiam a tristitia, iracundia, & furore, & omnibus motibus animae quae sunt causa intensionis hu morum & spirituum. Et haec de rebus generalibus pertranseat Secundum autem capitulum percurrit modum euacuationi materierum praedictarum, propter quod statim per tres uel qua tuor dies ante tempus coniunctionis lunaris mane per duas horas post ortum solis uentre mundificato a foecibus fiat huic phlobotomia de basilica dextri brachii supposita cubito, & extrahantur sanguinis. 3. v Tertium uero capitulum, docet quod die immediate sequent phlobotomiam soluatur cum hac medicina. Rec. electuarii de epithimo & rosati. an. 3. ii.S. aquae lactis. 3. iiij. dissoluantur si mul cum aqua calida, & bene commisceantur & bibantur in auro ra, & dormire debet post ipsam hora una cum dimidia, & post illud expectet per quatuor horas, & tunc accipiat iterum sim plicis aquae lactis calidae ciatum unum, & post ipsam tardet cibum hora completa Pro quarto uero capitulo die immediate sequenti hoc mino ratiuum accipiat haec mulier seu hoc digestiuum. Rec. aquae ne nufaris. 3. iiii. aquae sublimationis, foliorum uel radicum man dragorae. 3.i. croci simplicis pulueritati. J. 1.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
