# Consilia 670.6-9

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 670.6 to 670.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/670.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/670.6

iiii. croci. M.ii.been albi & ru. florum genestrae. an. M.i.s. musci. gra. iii.ambrae. S. i. bulliant omnia in centum lib. aquae usque ad consumptionem tertiae partis duabus remanentibus. Muscus tamen & ambra, crocus, & flores genestrę, ponantur solum in fi ne decoctionis Decimum uero instrumentum ultimum & essentiale est hoc. Rec. granorum phisticorum, granorum pini & secacul, & est iringus. an. 3. 5. granorum azelini, & sunt radiculae paruae contortae nodosae coloris subcitrini, sapore notabiliter dulces, sub stantia uiscosae, quas incolae Veronenses futrasium uocant. 3. 5. croci & proprie Vincentini. 3.i. ligni aloes, galangae, macis ga riophilatae, been album & ru. florum mellissae. an. J. iiii. rasurae eboris, corticum cassiae. an. S. ii. ssyr. conseruations ziniberis uiridis lib. i. zucchari al. lib.s. coquatur zuccharum conuenien ter cum lib.i. aquae mellissae, & praedicto syr. usquequo euanescat aqua, tunc ergo cum tepesset, addantur species cum uehementi contritione incorporando, & ultimate superadiungantur musci & ambrae electae. an. 3. 8. si potens est. de hoc igitur ele ctuario post suprascriptas purgationes mulier ista accipiat ter in die.s. in aurora per horam ante prandium & ante coenam, & cum uadit ad lectum quantitatem unius nucis muscatae, & proprie assumptio eius, si post purgationem fit tempore quo facit semicupium suprascriptum efficacior est. Cum his enim inge niis quamplurimas mulieres, quae adhuc longo tempore steri les fuerunt dono diuino beneficiente ad foecunditatem reduxi. Et tu considera quod omnia sunt instrumenta ex laboribus illustrium auctorum emolita. Ad laudem omnipotentis dei. Amen.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
