# Consilia 671.1-5

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 671.1 to 671.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/671.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/671.1

& ostendit etiam ipsius repletionem genuum grauitas, & dolor superiorum partium repletionem demonstrat capitis dolor, tremor cordis, & stomachi dolor, & grauitas non leuis ut scribitur, quod etiam confirmat frequens aduentus febris, & multitudo pustularum in ea repraesentata frequenter. Ex quibus non est difficile intel igere causas propter quas haec mulier sterilis fuit, & non foecunda ad felicitandum ipsam ad prolificatio Propter quod nem obseruentur ea quae scribuntur nunc consequenter. Itaque mulier ista abstineat in cibis a rebus uiscosis, & oppi latiuis ut a lacte, a cibis lacticiniis, & pastilibus, a leguminibus omnibus, & a carnibus antiquis, & a uiscosis cutaneis, & neruo sis animalium partibus. Et caueat etiam a pane aximo, & a mul titudine casei, & proprie dulcis & mollis, sed parum salitus esset ei conuenientior. Euitet fructus frigidos, & humidos, uelut granata acria, mespila, & sorbulae, & his similia. De aliis au tem faciat modo suo. Vinum autem bibat album subtile bene clarum & non dulce, sed saporis mediocris, & potentiae aequalis, aut saltem temperet uinum cum aqua cisternae, si ualde fumosum fuerit, secunlum discretionem, in alijs autem licentiam capiat modo suo autem medicinalibus. xvi. occurrunt mihi De rebus regulae secundum partem, & instrumenta obseruanda Et primum quidem est ut post medietatem mensis Nouembris quamprimum applicuerit domum suam, haec mulier incipiat re gere se regimine conscripto in capitulo praecedenti. Et uno ma ne hora eiecta fiat sibi phlobotomia de uena basilica dextri bra chij, per quam educantur sanguinis. 3. iiij. uel quinque. pecundum instrumentum est ut mane immediate sequenti ac cipiat hoc solutiuum. R. pilularum de oppopanaco, pilularum de hiera composita. an. 3. 8. formentur pilulae. vj. cum aqua arthemisiae, & accipiantur in aurora, & post ipsas immediate dor miat per horam unam & mediam, & non plus, & expectet ope rationem earum per quinque horas, & tunc accipiat ciatum unum aquae calidae zuccharatae, & post ipsam aquam per horam unam prandeat Tertium instrumentum est ut post illud minoratiuum immedia te in omni cibario suo incipiat accipere de hoc puluere. R. cina momi electi & subtilis. q. S. croci. 3.i. spicae nardi. D. ii.liquiritiae. D.iiii. fiat omnium per se puluis subtilis.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
