Latin
674.6 to 674.9
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 674.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
In aliis enim fluxibus uidetur quan doque continuatio successiua uelut in fluxibus spontaneis factis a fortitudine uirtutis incitante contra materiam peccantem quantitate, aut qualitate, aut utrisque simul. Cum. n. uirtus tales materias per fluxum euacuat, earum euacuatio uidetur es se continua ut in pluribus, &rato interpolata. non enim perseuerare debet euacuatio harum materierum quandiu durat incita tio uirtutis a materiebus facta, sed stante praesentia materierum semper stat incitatio uirtutis ad earum expulsionem. ergo tali fluxus erit continuus Et ex hoc manifeste uidetur declarari posse, quod in quibusdam mulieribus ociosis &ingluuiose se replentibus saepe conringit, bis uel ter in anno talium materierum euacuatio perdu rans per. X. aut. xv. dies, &cum hoc mulieres sanae degunt, &etiam a consumptione non frustrantur, imo &foetus earum plu rimum sunt incolumes. Non raro etiam contingit fluxus ta les in mulieribus fere continue perseuerare, &hoc est propter complexionem malam frigidam &humidam hepatis, &uenarum propter quam generantur in mulieribus materiae phlegma ticae superabundantes, ut declaratum est. Et possunt etiam gene rari materiae phlegmaticae alibi quam in hepate per uiam indige stionis, ut tactum est. &quia illa mala complexio in utrisque horum est fixa multo tempore generantur materiae tales, quae continue uirturem incitant ad sui expulsionem. igitur in talibus talis fluxus erit continuus, consequentia necessaria est, eo quia assignata co tinua cam effectus productiua necesse est assignari effectum continuum. Et ex hoc fundamento potes respondere ad aliud problema propter quid in mulieribus quibusdam continuus est fluxus ha rum materierum albarum, &si concipiunt mulieres tales, concipiunt foetum non sanum, &talem pariunt ipsum. Et clauditur hoc in sententia ueteris quinto aphor. sermone primo. Mulier in utero habenti si menstrua fluxerunt impossibile est soetum esse sanum. Ampliando aphor.