Latin
677.5 to 677.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 677.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
clusio, &primo quantum ad prinaam partem eius, quae est quod toto foetus corpore remanebi t debilitas, eo quia quorum praesentia uirtus fortis est &permanet, eo rum carentia debilitatur, sed praesentia sanguinis &spirituum laudabilium constat. uirtus ergo carentia ipsorum debilitatur, quare prima pars conclusionis uera. Secunda uero pars eius ar guitur, eo quia contingit lapsum uni parti matricis, &consequenter foetus inueniri maiorem. sed hoc posito pars illa debilior erit, ergo &eius operatio debilior Ex quo correlarie concludi potest quorundam apparentium uerificati. optimo quare in quibusdam infantium apparet cerebri debilitas, ita ut multiplicentur in capite &in membris euacuationis ab eo superfluitates per nasum, per palatum, &sic de aliis: quibusdam uero accidit raucedo uocis propter frigiditatem &multam materiam membris uocalibus inuen tam. Quidam uero eorum uix uagire et uociferare possunt propter causam dictam, &propter debilitatem uirtutis me tiuae partium pectoris uocalium. nonnullis uero inuenitur stomachi debilitas. &sic de aliis. quorum causae ex hoc fun damento assignari possent. Et uide quod in foetu huius mulieris haec talia accidunt secundum partem &causas eorum. ex his intellige difficultas quare haec materia mucil Secunda uero laginosa alba in hac muliere reseru tur usque prope tempus partus, causa est assignabilis ex parte finis, eo quia sicut materiae menstruales, imo etiam ualde corru ptae usque ad finem partus naturalis reseruantur, ita &de istis mucillaginosis superfluitatibus dicendum est. Causa uero propter quam hae materiae aliquando expelluntur ante partum per. X. uel xV. dies aut circa illud esse potest, aut quia materiae tales tantum multiplicatae sunt, quod non expectat uirtus a nocumento illarum incitata expulsionem illarum facere int pe partus, sed anticipat expulsionem illarum sinthomatice ante partu Et secunda causa esse potest eo quia tales materiae multiplicatae maiorem remollitionem facere possent in matrice in ultima mense partus quam in praecedentibus, unde propter multam re mollitionem eius quasi lubricando descendunt.