Latin
Cap. II
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 679
Unproofread scanNot analysed yet
macis, galanga, nux muscata, lignum aloes, utrunque piper, &proprie album, &crocus, ameos, amomum, anisum, semen foeniculi petrosilini, apii, cardamomum majus &minus, &nigella, quam quidam crediderunt esse cardamomum minus, &falso, quoniam cardamomum minus est granum paruum oblongum spericum, satis colore puluerulentum, substantia solidum, odore &sapore acutum satis. Cardamomum minus est illud quod Auic. nomi nat heylbane, &est granum paradisi nominatum secundum al quos, &a uulgo dicitur melegere, quoniam est granum paruun triangulatum, subrubeum, solidum, acutae aromaticitatis, &acuti saporis, &est de medicinis hepar &matricem potente rectificantibus, siue simplex accipiatur, siue composita. De fru ctibus conueniunt amigdalae phistici, passulae cum arillis bene masticatae, grana aut pini propter suam unctuositatem non placent, &quia nocent stomacho. decimatertia tertij. de his quae no cent stomacho, sicus, auellanae etiam optimae sunti, et proprie torrefactae. decimaquarta tertii de rebus hepati conferentibus. pomis uero &piris bene aromaticis &maturis quandoque uti potest &non frequenter, &meliora sunt cocta quam cruda. Et in summa fructus omnes caliditate &siccitate, aromaticitate &aperitiua uirtute participantes. De salsis autem &cum ec conditis conueniunt caro lalita non pinguis, &caseus salitus &oliuae conditae, &pisces cum salsedine diu conseruati. Et de alijs conditis utilia sunt ei zingi. conditum, &yringi conditum, &chebuli conditi, rapae, napi conditi, &omnia condimenta ca lefacientia, &ex iccantia cum mundificatione matricis Potus autem huius dominae conueniens sit uinum colore album, substantia subtile, aromaticum, notabilis caliditatis &sicei tatis. Et euitet summopere usum aquae saltem longum. De cura per medicinalia.