# Consilia 679

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/679
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/679

macis, galanga, nux muscata, lignum aloes, utrunque piper, & proprie album, & crocus, ameos, amomum, anisum, semen foeniculi petrosilini, apii, cardamomum majus & minus, & nigella, quam quidam crediderunt esse cardamomum minus, & falso, quoniam cardamomum minus est granum paruum oblongum spericum, satis colore puluerulentum, substantia solidum, odore & sapore acutum satis. Cardamomum minus est illud quod Auic. nomi nat heylbane, & est granum paradisi nominatum secundum al quos, & a uulgo dicitur melegere, quoniam est granum paruun triangulatum, subrubeum, solidum, acutae aromaticitatis, & acuti saporis, & est de medicinis hepar & matricem potente rectificantibus, siue simplex accipiatur, siue composita. De fru ctibus conueniunt amigdalae phistici, passulae cum arillis bene masticatae, grana aut pini propter suam unctuositatem non placent, & quia nocent stomacho. decimatertia tertij. de his quae no cent stomacho, sicus, auellanae etiam optimae sunti, et proprie torrefactae. decimaquarta tertii de rebus hepati conferentibus. pomis uero & piris bene aromaticis & maturis quandoque uti potest & non frequenter, & meliora sunt cocta quam cruda. Et in summa fructus omnes caliditate & siccitate, aromaticitate & aperitiua uirtute participantes. De salsis autem & cum ec conditis conueniunt caro lalita non pinguis, & caseus salitus & oliuae conditae, & pisces cum salsedine diu conseruati. Et de alijs conditis utilia sunt ei zingi. conditum, & yringi conditum, & chebuli conditi, rapae, napi conditi, & omnia condimenta ca lefacientia, & ex iccantia cum mundificatione matricis Potus autem huius dominae conueniens sit uinum colore album, substantia subtile, aromaticum, notabilis caliditatis & sicei tatis. Et euitet summopere usum aquae saltem longum. De cura per medicinalia.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
