# Consilia 684-2

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, CONSILIVM CCXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/684-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/684-2

CONSILIVM CCXVI. De humiditatibus albis semicorruptis ex apertione cotilidonum matricis uel uenarum eius & honorande fra Octor eximie ter euacuaui uxc rem nobilis uiri domini Iacobi Cornario & inceperunt ab ea educi materiae albae semicorruptae ex apertione cotilidonum matricis uel uenarum eius. Et ideo in disposuione sua procedendum est ut continuet inunctionem, quam de Padua secum portat Item omni mane apud ortum solis deglutiat electuarii quod secum portat quantitatem unius nucis muscatae, & tantundem per horam mediam ante coenam, & iterum tantundem per duas horas post coenam. Et si oporteret post ipsum bibere bibat tertiam partem ciati mediocris uini al. subtilis aromatici & bene potentis Et iterum omni mane per duas horas ante electuarium detis ei aquae iris & mellissae. an 3. ii. cum zuccharo calefactas. Et iterum si uenter eius non remaneret bene fluxibilis, tunc omni tertio sero parum ante coenam detis.i.pilulam alephanginam factam ex octaua parte. 3. & ita procedendum est usque ad diem dictam, in qua faciatis me aduisatum de dispositione sua. Non enim potest conuenienter fieri sibi consilium aliud ni si per quod matrix eius plene mundificetur. Aliter reuerteretur ad dispositionem molaticam saeuiorem prima, quia omnis recidiua deterior est sua radice Ipsam tamen abstinere faciatis interea ab omni cibo & potu oppilatiuit, & uehementer effugiat frigus aeris & proprie pedum. Haec sunt in summa quae obseruari debent. Descriptio unctionis. Rec. olei nardini. §. ii. rubeae tinctorum, granorum peoniae, cassiae ligneae. an. 9. ii. musci. gra. ij. fiat unguentum. & proprie siluestribus, ut capreoli, leporis, perdicum, auium Descriptio electuarij. Rec.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
