# Consilia 687.1-5

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 687.1 to 687.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/687.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/687.1

re signa omnia possunt demonstrare caliditatem renum huius generosae dominae Cum ergo multiplicatur in stomacho phlegma, & etiam ipsum ab hepate pellatur ad renes, etiam quia in renibus mala complexio calida per accidens est generatiua humoris frigidi debilitantis digestiuam, ideo phlegmata multa inuenta in renibus & partes harenosae ex siccis humoribus in renibus a sua mala complexione calida genitae inuiscantur & conglutinantur adinuicem, non est mirabile si in ea quandoque generantur & geniti sunt lapilli, sicut patuit ad experientiam. Misit enim it ciuitate Paduae lapillum unum grossum unius grani surgi uero accidente dicendum, quod phlegmata De sexto multiplicata in stomacho & in hepate propter debilitatem praedictorum membrorum praeassignatam per enam chilim descendentia, & per alias ab ea ramificatas, quae ingrediuntur corpus matricis in eadem multiplicantur, & cum fuerint in eadem matrice congregata per modum impressionis tristis incitant uirtutem ipsius ad expulsionem, & totiens expel litur illa materia, quotiens in matrice congregata incitat ipsam ad sui expulsionem. Sed continue fere aut ualde saepe haec phlegmata pelluntur ad matricem, & incitant ipsam ad expulsionem. Itaque ergo quasi semper aut ualde frequenter haec mulier laborat defluxu materierum albarum a matrice sua. Ex quo apparet quod ista improprie & false denominantur menstrua alba. Non enim in fine mensis multiplicantur & descendunt praecise, sicut alia menstrua rubea naturaliter se haben tia, quae menstrua denominata sunt a mene graeco quod lunam importat, secundum cuius reuolutionem reuoluuntur talia menstrua At uero tu superaddere potes, quod etiam debilitas matricis potest esse causa congregationis talium phlegmatum in ipsa pro pter spetiem malae complexionis quae acquisita fuit in ipsa pro pter indebitam mundificationem quae completius fit in muliere cum est foecunda, quam cum de secunditate permutata fuit in sterilitatem, sicut est dispositio ista. Illa igitur phlegmata per uiam indigestionis multiplicata in matrice non minus impellunt psam ad expulsionem ipsius quam facit materia aliunde ad iplam propulla. Et tu concede ambas istas causas fore effectiuat talis defluxus. Non enim proprie debilitas matricis potest esse praecise causa talis fluxus absque nocumento hepatis. Nocumentum tamen ab hepate per colligantiam matricis communitatum non diu permanet, quin faciat in matrice aegritudinem etiam per essentiam. Ex quibus omnibus tandem correlarie concluditur, quod haec dispositio uidetur esse ualde difficilis.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
