# Consilia 687

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, CONSILIVM CCXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/687
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/687

est enim mala complexio a materia descendente ad membra illa quę causat in eis alterationem subitam, & eadem ma teria per qualitatem acutam ipsius dolorem facit pungitiuum, propter multitudinem uero eius dolorem quandoque facit extensiuum Sequitur tertio, quod stomachus eius aegrotat mala complexione frigida et humida, quod apparet ex squaliditate coloris huius dominae. Secundo ex frigiditate apparente tactui exterius. Tertio ex copia uentositatum et ructuum. Quarto ex debilitate digestionis eius, et sic de aliis. hepar eius laboret mala complexione caQuod uero lida & sicca apparet primo ex tactu ipocondrij dextri. Secundo ex uelocitate & frequentia pulsus eius cum mollitie osius. Tertio ex tinctura urinarum quae secundum plurimum sunt igneae aut subigneae. Quarto ex superfluitate primae digestionis quae est sicca & citrina Quinto ex siti ualida satis & perseuerante. Sexto ex tenuitate uenarum. Septimo ex paucitate carnis cum raritate texturae. Et haec fe

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
