# Consilia 693.1-5

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 693.1 to 693.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/693.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/693.1

III quod necessarium in cura cur ORimum itaque sus matricis est euacuatio ma terierum, quarum generatio continetur in hepate conlamptio earundem quae in matrice & partibus intermedijs continetur, uerum quia talis euacuatio non potest conuenienter fie ri propter apostema hepatis, & inclinationem ad asclitem, uel iposaream est multum caute in euacuationibus procedendum Itaque materia iam digesta cum sir. in praecedenti capitulo iam descripto quod apparebit, eo quia urina in colore & in sul stantia ad mediocre reducta erit, & habebit in fundo ipostasim albam in colore mediocrem inter tenuem & grossam, cuius par tes erunt aequales & coniunctae, & erit in fundo sedens. Omnibus autem pluribus coniecturationibus de numero earum apparentibus euacuatio fiat cum hoc solutiuo, cuius descriptio est. R aquae sublimationis uiolarum, cicoreae. an. 3. 5. aquae mellissae. §. i. aquae matricariae 3. ii. agarici, pulpae colloquintidae, cartami, her modactilorum. an. J. ii. turbit. J. i. zingib. spicae nardi, squinanti, dauci, florum cupatorij, florum arthemisiae. an. 3. 5. zucchari se cundae decoctionis. Z.u. resoluantur omnia simui per diem natu ralem, deinde coquantur & diligenter exprimantur, & colatura calida detur in potu in aurora, post quem obseruentu conditiones quae in minoratiuo obseruari debere scriptae sunt Et si uolueris hoc minoratiuum fortius facere cum colatura illa misceantur. 3. ii. benedictae simplicis, aut duplicetur dosis agarici suprascripta secundum coniecturam eorum qui operari debent Et si indicio astantium apparet quandoque praesentari dominium sanguinis aut saltem materierum sufficienter commixtarum sanguini & uelocitate & laxitudine corporis apparente uenarum amplitudine & rubicunditate colore & substantiam urinae de subtili in grossam conuersam cum rubedine colore ad fuscum tendentis, tunc flobotometur de basilica dextri brachij sub cubito, aut ramus eius saluatella inter annularem & auricularem digitos eiusdem manus inuentus, & educatur sanguinis. ab 3 iii. usque ad v. raro tamen contingit hunc matricis cursum pronenire propter dominium sanguinis, licet theorice consideran ti hoc concedendum sit. Multitudo enim materiae suffocando ca lorem innatum aut minuendo erit causa multiplicandi phlegma per uiam indigestionis, quod quidem per uenas quibus matrix continuatur ad hepar erit materialis causarum praedicti cursus.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
