# Consilia 706.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 706.1 to 706.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/706.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/706.1

Si autem in posterum uidebitur opportunum scribere mihi, & ego regimen extendam secundum facultatem ingenij mei praemissorum dilucidatiuum, li cet credam non debere esse opportunum, eo quia uideo eximium doctorem suae dispositionis procurantem uirum altissi mae contemplationis & altissimae scientiae cui omnia haec 8 maiora illis confidenter commendari possent. Sunt autem haec tria instrumenta ordine conuenienti applicanda per hunc modum. Primum est, ut leui calefactione calefiat hoc cerotum, & ap plicetur super umbilico, & semper ibidem conseruetur & non remoueatur usque quo per se cadet, spero enim in eo uideri iu uamentum notabilis laudis. Cerotum est.s. cerotum de galba no in forma rotunda Secundum uero instrumentum est electuarium istud, de quo haec generosa & magnifica domina omni. vj. die acciptat. 3. iii &.S usque ad. V. cum aqua decoctionis radicum arthemisiae bene zuccharata & calefacta, & tardet post ipsam cibum ad minu vj. horis, neque dormiat post eius assumptionem nisi immedia te per horam unam, electuarium est istud de psilio siue pebe & misi lib. S Vltimum uero remedium est usus harum pilularum, de quibus omni die, aut saltem alterna die inter assumptionem praedicti electuari accipiat unam imediate ante coenam. erit.n. ut spero ex istis aribus iuuamentum notabilis laudis, quod concedere dignetur altissimus qui uiuit per infinita secula benedictus. amen. Pilulae. Rec. pilularum de musco. J. ij. pilularum de aloe a bluto. 3. ij. reformentur cum succo apij. Primu itaque remedium per me compositum quod alias donum dei appellaui. Cuius descriptio talis est. Rec. polipodij recen tis mundati lib. j. senae, uiolarum, prunorum sebesten, tamarindo rum passularum. an. 3. iij. aquae fontis lib. X. bulliant omnia simul in praedicta aqua usque ad medietatem, in qua infusa pe manserint per diem naturalem. deinde colentur & exprimantur se lenniter, & praedictae colaturae calidae addatur psilij lib.i. & permittatur ibidem usquequo mucillago conuenienter extrahi pos sit, & tunc coletur & fortiter exprimatur, deinde praedictae colaturae addantur zucchari secundae coctionis lib. iiii.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
