# Consilia 706.5-7

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 706.5 to 706.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/706.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/706.5

omnibus superaddantur pulpae tamarindorum & cassiae extractorum cum praedicta decoctione. an lib. s. & iterum lento igne coquantur usque ad inspissationem conuenientem, & cum infrigidari ceperint at dantur species infrascriptae. R. spodii, reubarbari, sandalorum am borum, rosarum uiolarum, se. papaueris albi, se. portulacae, endiuiae, la ctucae, scariolae, foeniculi, dragaganti, amili, rasurae eboris, gum mi arabici, berberis, fumi terrae, liquiritiae, anisi. an. 3. iii. diagri dii. 3. v. mirobalanorum indorum emblicorum. an. 3. vi. omnia per se subuiliter puluerizata addantur, & in mortario diutissime conterendo incorporentur, ut bonam habeant electuarii formam. & dosis eius est a. 3. iiii. usque ad. vii Secundum uero remedium fuit cerotum istud. Cuius descriptio talis est. Rec. galbani electi. §.i. bdelii mollis & subalbidi 3.ii. puluerum matricariae. 3. i.s. mirr. 3. S. dissoluatur galbanum cum aceto, diligenter coletur, deinde superaddantur pulueres suprascripti Tertium remedium est pilulae istae quas nominare soleo pilulas de musco, quarum descriptio. R. siscleos, rubeę tinctorum pulegii, mediani corticis, cassiae fistulae, medullae granorum, peo niae, calami aromatici. an. 3. vi. musci electi. J. iii. spicae nardi. 3. i. fiant pilulae cum succo arthemisiae. Si bene consideretur sunt potentes in mundificando & confortando matricem, sed non debent exhiberi cum praesentia mensirualis fluxus nisi fuerint diminutae, & dosis earum est a. 3.i. usque ad. 3. i.s. Verum si praescriptas pilulas solutiuas desiderabit aliquis efficere, superad dat descriptioni harum aloes abluti. 3. ini. & erunt mediocris se lutionis. Pro descriptionibus suprascriptis misit post aliquos dies. Et. M.b. misit istas. apparentibus in extremitati De aegritudinibus bus membrorum consilia sequuntur.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
