# Consilia 711.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 711.1 to 711.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/711.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/711.1

Locus autem augmenti eius est substantia ossei Causae uero exteriores ad huius generationem conuenientes sunt omnes ex parte rerum non naturaliumi, quae caliditatis aug mentum & humiditatis efficiunt, & reponunt caliditatem & humiditatem sangumeam & pinguem uelut sunt cibi omnes abse lute dicti, aut cibi medicinales multi sanguinis generatiui, u sunt laudabiles carnes, uitelli ouorum, brodialia pinguia, uinum dulce, usus dactilorum & zucchari, & conditorum ex eo, & consimilia. ergo hac dispositione ipsa a principio usque ac Cognita primam partem augmenti facile curari potest. Primo applicando phlobotomiam basilicae & uenae communis reiteratam Secundo distrahendo sanguinem ad hemorthoidas aperiendo eas cum fricatione ex felle tauri, aut ex aqua decoctionis sulfuris uiui. Tertio uero applicando persaepe uentosas natibus & carnosis partibus inferioribus coxarum & crurium. Quarto perficitur huius curacum regimine ex parte ciborum & potuum frigiditate & siccitate sua contrariantium generation & augmento sanguinis Quinto iterum curatur haec dispositio cum applicatione linimentorum & emplastrorum repercussiuorum cum exiccatione notabili & stipticitate, uelut est emplastrum hoc. Rec. granorum lentis, solatri, rosarum, foliorum plantaginis, an. lib. 8. farinae hordei lib. i. albumina ouorum numero iij. coquantur omnia in aqua cum quarta parte aceti, & addita farina, fiat emplastrum, & tepidum applicetur osseo toti per v. uel sex dies Cum autem haec aegritudo pertransiuerit tempus primae partis augmenti uniuersalis ualde difficilis redditur eius curatio, && proprie quando peruenerit usque ad medium status inclusiue! tunc ergo propter augmentum mirabile eius intantum debilita ta est uirtus quod non potest regere medicinas locales sufficienter exiccatiuas. Etiam reperculliuae medicinae hoc tempore non sunt necessariae, eo quia materia tota fluxit, & iam aegritudo tran fiuit ad augmentum, immo est augmentata quam magis fieri potest Huic etiam aegritudini parum aut nihil conferunt medicina digestiuae & euacuatiuae propter praedictas causas quare locali bus medicinis non oportet insistere, quia non conferunt etiam so lum calefaciendo, resoluendo, & exiccando, immo oportet eas esse causticas, raro & paulatine applicatas, ut successiue disponat magnificatas partes ossei. Ego enim iam diu laboraui cum alteratiuis praedictis in hac aegritudine in Ioanne fratre Antonij apothecarij ab Angeloi.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
