Latin
712.1 to 712.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 712.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ergo per haec uideris consumptam esse carnositatem, quod apparet ex reductione ossei ad pristinam magnitudinem, quod tamen non fit in spatio breuiori unius aut medij anni, tunc procede cum consolidantibus, quarum magna copia ab au ctoribus hincinde perlegitur. Sis tamen in hac disposicione cu randa sole:s &attentus Ego enim propter multitudinem &for titudinem accidentium concomitantium hanc dispositionem disposui deinceps hanc aegritudinem non pertractare, unde multos qui peruenerunt ad me renunciaui, &laborem fugiens &praemij paruitatem. Haec de herma carnosa dicta sufficiant, &c. De hernia uaricosa. Rub. V. iterum recipitur species ossealis herniae ê Vinta dicitur uaricosa, &est eius intentio, quod in superficie ossei apparet multitudo uenarum &arteria rum cum extensione magna inuoluente totum osseum sicut uitis inuoluitur arbori. &propterea uitis nominatur haec aegritudo ab italicis sicut ipsa a graecis uarix nominata est. causa materialis huius sanguis melancoli Est autem cus a membris superioribus effusus paulati ne ut in pluribus, &quandoque per defluxum, &proprie in cre ticis transmutationibus materierum aegritudinum melancolica rum, aut quandoque contingit splenem esse debilem in attrahendo melancoliam ab hepate, &hepar esse debile in expellendo melancoliam ad splenem ut purior efficiatur sanguis. Causae autem exteriores multiplicantes sanguinem melanco licum sunt fortes passiones animae contristantes &exercitia ex cellentia, &usus rerum adustione sua transmutantium sanguinem in melancoliam. Et potus uini nigri grossi &pontici, &multus melancolicorum ciborum usus, uelut est caro antiquorum animalium &salsamenta omnia, &usus fabarum &lentium immo &leguminum omnium, &proprie cum agresta, arantijs granatis, &aceto acri, a quibus omnino abstinere debent timentes hanc aegritudinem &laborantes ea cum cognoueris hanc dispositionem per magniItaque tudinem &tensionem arteriarum &uenarum cu spissitudine sanguinis contenti in eis regatur omnino aege regimine posito in praecedenti immediate capitulo. Quantum ad primam secundam &tertiam &quartam intentionem. Quinta autem intentio procedendi cum causticis hic omnino dimittatur: sed applicetur ei emplastrum de mucillaginibus &proprie uigoratum cum gummis quattuor, uidelicet oppoponaco, serapino, bdellio &armoniaco. Et nota quod speciale in strumentum in hac uaricosa dispositione est applicatio aquę sul fureae aspaltinae, &aeneae, in qua saepe aeger faciat encatisma. Intentio enim in hac dispositione debet esse complicata ex applicatione resoluentium, exiccantium, &lenientium medicinarum, sed talium termarum aquae ex his uirtutibus operantur. igi tur sunt conuenientes.