# Consilia 716.5-6

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 716.5 to 716.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/716.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/716.5

De causis autem contrahentibus & spasmare facientibus men bra hic non extendo sermonem quia sunt notae, ut immoderata frigiditas, siccitas, dolor, & oppilationes in praedictis locis aut consimiles causae quarum memoriam non tango. Etiam quia ne credo illas esse praesentes cum dispositionem illam credam non esse in fieri, sed ip facto esse. Sed aegritudines in facto esse non dependent ac ausis, quare non assigno eas, unde ad eius curatio nem descendo, ut nunc lequitur. Cag. II. De cura per dieram. quo uiderum mihi tationabiliter Odus evoo procedendum esse ex parte rerum Lnon naturalium est, quod conseruetur adolescentulus iste in aere camera uel loco bene calido meridiei ditecto & orienti exposito. Nequaquam autem occidenti uel aquiloni subdito. Et sit habitaculum eius nullo modo terraneum & cur sibus aquarum propinquum uel antiquorum aedificiorum hymiditatibus reumatizans, & caput eius & lumbales partes, & ue ter diligenter uestibus muniatur suffultis pellibus agninis a me dietare septembris per totum hyemem usque ad medietatem aprilis, alijs uero temporibus suffulciantur panno de grana rubeo uel albo ut placei De secunda re non, naturali omnino prohibeatur à motu & exercitio uiolentis, & proprie ab ascensu scalarum uel mon tium a cursu & ab, equitatione sinistrorum equorum, & non equitet, nisi raro, & equum gradarium habentem incessum suauitatis sponsirum, De tertia uero re, non naturali somnus prolixus est ei conueniens magis, quam excessus in uigilijs, ut per ipsum uigoretm digestio, & nutrimenti melior, fiat transmutatio.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
