Latin
719.1 to 719.5
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 719.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim in una aegritudine ad plenum omnia remedia simul explicari possent propter reuolutionem temporaneam aegritudinum a principio ac augmentum, &sic de alijs, etiam propter diuersitatem maioris &minoris fortitudinis uirtutis tolerantiae actiuitatis &passibi litatis eius. &tu considera. ad laudem deiamen. &c. CONSILIVM CCXXIX. De ramice osseali, composita ex uentosa &adipina. laborat aegritudine quae ab Ir iste idiomate gręcorum heraia no minari conuenit, &nonnulli etiam ram cem nominauerunt. Alij uero rupaginem ipsam uocauerunt, ut uigesimasecunda te tij in suo cap. colligendum est, &alibi quam pluries uariis nominibus denominari consueuit, quae quidem dispositio cum suis diuersi tatibus &signis &curationum modis quampluribus multotiens di uersificata fit ut aliqua sit umbilicalis hernia nominata. Secunda uero mirachialis. Tertia inguinalis. Quarta ossealis Et iterum quaelibet harum diuersitatum specificam denomi nationem recipit ex parte causae materialit uel sibi uicinae, ut quaedam humoralis nominata sit, quae fit ab humore in loco ru pturae uel relaxationis congregato, &dicitur hernia humoralis Nonnulla uero intestinalis nominata fuit, &est cum contingit propter rupturam sifac intestina ad locum eruptionis descendere, &ibidem congregari. Tertia est uentosa nominata ut cum contingit in locum eru ptionis uentositatem colligi Quarta est aquosa nominata, &est quando in locum eruptio nis aquositas congregatur. Et altera est improprie tamen uaricosa nominata proueniens ex plenitudine &tumescentia uenarum quae disseminantur per osseum &uicinas partes, quas multo sanguine contingit esse repletas. Vltima species est carnosa nominata, ut eum cotingit multitu dine carnositatis osseum intumescere, adeo quod quantitatem mi rabilem &extensibilem uideatur habere, intantum ut nonnulli sapientum hanc dispositionem elephantiam ossei nominauerunt, ut haec omnia pulcherrime legi possunt uigesimasecunda tertij al legato cap. &in libello Albucas. de manuali operatione. Et licet alias haec omnia in alio tractatu diffuse scripserim, &proprijs signis unanquamque praedictarum specierum declaraue rim, gratia tamen utilitatis habendae magis ex opere quam ser mone huius uiri ramicem ossealem patet esse prouenientem ex ruptura sifac in loco inguinis in sinistra parte, per quam quidem rupturam descendere uidetur aliqua particula zirbi adipini, quod ab Auic. nominatur beritereon. allegato cap. per quem aetiam rupturae locum uentositas ab intestinis propulsa recipitur in osseum.