# Consilia 719.6-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 719.6 to 719.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/719.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/719.6

quare erit haec ramex composita ex uentosa, & ea quae adipina nominatur, ut ante parum declaratum est. Et quia aegritudo illa adhuc satis leuis est, eo quia non multum antiquata est, & foramen in loco rupturae satis paruum est ideo haec hernia uel ramex nondum intestinalis nominari de D bet, ita ut intestina descendant, licet sit ad illam uia si orificium dilataretur magis nisi diligenter prouideretur ei. igitur apparere potest quis sit curationis Ex quibus modus. Oportet enim incendere ad prohibitionem dilatationis foraminis ne majus fiat quam nunc est. Secundo oportet prohibere generationem uentositatum mul tarum quae sunt principalis causa dilatandi foramen illud. & hae duae intentiones in huius curatione sufficiant. quidem intentio adimpleri solet tribus mo Et prima dis curationis inuentis a sapientibus. Et primus quidem modus est firmando partem inguinis cum ligaturis cum pannis multiplicatis & plumaceolis de coto uel alia materia leui, quae super inguina comprimendo collocari debent & constringi, adeo ut prohibeant ad inferius descendere. Et hic quidem modus ligaturae comprimentis fit cum ligatu ra quasi lumbari nominata uel brachali. securius tamen est & rationi magis consonum, ut prius abrasis pilis inguinibus su perponantur cerota figurae scutalis omnem illam partem ambientia, quae composita sint ex medicinis exiccantibus glutino CCAAIA. sis consolidatiuis & stipticitatem notabilem habentibus, quale inter ceteras medicinas mihi expertissimum medicamen est ce rotum factum de pelle arietina. Et modus compositionis eius est talis. Rec. pellem unam antiqui arietis secundum usum, & incidatur minutissime, & dimittatur per. viij. dies in acetum ni grum & conuenienter acutum. deinde. Rec. gummi arabici, dragaganti, mumiae, san. dra. acatiae, hipoquistidos, thuris gumosi, sarcocollae, aluminis iameni uel scissi, aluminis rochae, uitrioli uiridis an. 3. j. gallarum cipressi. 3. iij.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
