# Consilia 726.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 726.1 to 726.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/726.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/726.1

gitur iuxta principium ueris uno mane accipiat hoc mino ratiuum. Rec. pilularum de oppoponaco & de serapino. an. H. i. & accipiantur in mane per nouem horas post coenam, & dormiat super eas per horam unam cum dimidia, tunc surgat & quie scat cum appositione pannorum calidorum super uentre. Et quam do transiuerint horae. v. accipiat ciatum unum aquae hordei cale factae zuccharatae, & post unam horam accipiat prandium suum. l Sequenti uero mane accipiat hoc digestiuum calefactum eadem hora, quod continuetdiebus octo. Cuius descriptio est. Rec. syr. de calamento, syrupi de cupatorio, & geniabin. an. 3. 8. aquae andachochae, aquae iris. an. 3. i. 8. misce. Nona uero sequenti die accipiat hoc solutiuum. Rec. pilularum de oppoponaco, pilularum de sarcocolla. an. 38. incorporentur pilulae. vij. cum electuario ros. & accipiantur obseruatis conditionibus quae statim dictae sunt. Secundum compositum est. Rec. aloes praeparati. 3. i. oppoponaci pinguis serapini. an. 3. 5. incorporentur simul cum succo ros. & fiant pilulae, de quibus toto tempore anni assumere potest omni quarto uel quinto sero unam immediate ante coenam. Et si acciperet de eis omni mense bis quinque uel sex esset ualde utillimum sibi obseruando conditiones dictas in primis pilulis. Tertium compositum est hoc. Rec. bethonicae, sticados, maioranae, bdellii, masticis, se. rutae, siseleos. an. 3. ii. pulueris acori. 8.iii.andachochae. 3. i11. ben al. & tu croci, nucis mus. an. J. ii. liquiritiae. J. iiii. mellis, conseruationis zinzib. lib.i. zucchari aliicoquantur omnia simul & fiat electuarium, de quo accipiat toto anno praesenti omni mane per quatuor horas ante cibum quantitatem nnius nucis mus. Et credo in hoc pendere magnam quantitatem curationis eius. Et si non posset ita frequenter accipere de eo, saltem accipiat omni tertia die uel bis in septima na quantitatem iam praedictam. Quartum uero compositum est hoc. Rec. olei de lateribus. 5. i. olei de costo. 5. 5. emplastri ceronii descriptione Nicolai in antidotario. 3. iii incorporentur omnia simul, & ex hoc unguento per totum mensem Martii omni sero ungatur tota spima eius quando uadit ad lectum, & superponatur frustum lanae bene carminatae.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
