Latin
726.5 to 726.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 726.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Primum ergo de simplicibus conferentibus ad has dispositiiones, &securius est betonica, quae calida est &sicca in fine se cundi &principio tertii secundum quosdam. Cuius usus in cibis confert conquassationi &attritioni neruorum &contusioni &lassitudini eorum. Et. 3. i. pulueris eius in potu data omni septi mana semel in aurora cum. 3. ii. hidromellis calidi etiam mirifice confert toti pectori &cordi. Secundum simplex est crocus, &concordant in eo omnes sa pientes ad pulsum &tremorem cordis, quod est maximum nocumentum in hoc uiro, &proprie usus eius in cibis. Et si omni mense bis acciperet de eo. H. i. cum. §. ii. aquae cichoreae efficeret ei praesidium singulare. Tertium simplex &magnae utilitatis est brionia si ex radice eius fiat decoctio cum qua fiat clistere simpliciter. Et si etiam ex decoctione radicum eius fomentetur aut suffumigetur tota spina esset ei iuuamentum arduum. Quartum simplex est usus calamenti in cibariis eius medioeri quantitate. eradicat. n. materias in profundis nuchae annexas. Et si peruenerint ei dolores in spatulis &in spina, tunc fomententur cum herba eius bene calefacta. mirabili. n. iuuamen to conferret Quintum simplex est siseleos, cuius decoctio confert dolori dorsi &lassitudini eius si ex eo dentur. 3. iii. in septimana bis uel ter. Sextum simplex est adeps ursi ex qua fit inunctio super spina, &confert lassitudini &duritie eius contractioni, ut Plinius migesimooctauo naturalis historiae cap. de eo. Et haec de prima particula huius capituli dicta sufficiant. Sciendum tamen quod quando assumitur unum istorum sex simplicium dimittat ele eruarium &alia. particula hajus capituli praemittatur Pro secunda primo purgatio in autumno celebranda secundum hunc modum. R. benedictae. 3. iii. agarici electi. 9. ii zinib. J. i. aquae maioranae. 3. iiii. misce, &accipiatur cumco ditionibus in purgationibus ueris superius assignatis. Sequen ti uero die accipiat hoc digestiuum. R. syrupi rosati. 3. i. syrupi de cupatorio. 3. 5. aquae abtotani. 2. i. s, aquae mellissę 3. 11. &misce, &A. continuet ipsum diebus octo calidum in aurora super dormiendo eiDie uero nona immediate sequenti euacuetur cum hoc. R. electuarij indi. 5. s. aquae centaureae mino. 3. iij. calefiat aqua &dissoluatur cum eo electuarium &assumatur obseruatis conditionibus in purgatione ueris assignatis.