# Consilia 727.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 727.1 to 727.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/727.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/727.1

Pro descriptione uero compositi ad curam harum dispositio num sufficientis, praemittatur primo quod hae quidem dispositiones secundum disputationem faciles sunt. actu uero & opere prolixae & difficiles. quarto interiorum cap. 3. nil minus quam um est possibile ad earum curam securius peruenire. ponetur hoc compositum a Gal. acceptum de melioribus ad torturam & inclinationem spondilium & spasmum, cuius series est. Rec. calamenti rosarum, cinamomi, masticis, ameos, phu, meu, hipe riconis, zedoariae, doronici, gariophil. an. aut. i. sandal. tu. xilo aloes. an. 3.i. musci. 3. s. terantur subtiliter, & liniantur cum oleo balsami. deinde incorporentur cum melle dispumato & fiat electuarium. de quo praecipio debere assumere omni mane quartam. 3. unius. & sunt grana.xv. cum syrupo de calamento, & fortassis quod inuenitur litera corrupta. deberet enim scripi quarta pars. 3. & essent. 3. ij. ut sit sic descriptio. Rec. syropi de calamento. 3. i. electuarij praescripti. 3. ij. incorporentur, & lambendo deglutiatur. Et si bene consideras uirtutem componentium omnia sunt simplicia secundum omnes illustres uiros prae darissima laude approbata ad dispositiones tales, tamen elige compositionem modo tuoPrimum ergo de simplicibus praelaudatis ad hanc dispositio nem, & proprie ad accidens molestius, quod est tremulus & sal tuosus motur cordis est zedoaria, de qua scripsit Auicen. quod confert tremori cordis uehementi ualde. Et ego dico quod tam interius quam exterius applicata magnifice confert, siue admi nistretur in cibis uel altero modo administrationis. Secundum simplex est acorus qui est calidus & siccus in fine secundi. Cuius iuuamentum ad omnes aegritudines lacertorum & neruorum communiter ab omnibus approbatur. intantum quod de eo circunducunt de acoro, & electuarium de eo & confectio nes & alios modos diuersae administrationis approbantur a sapientibus. Tertium uero simplex est centaurea quaelibet & proprie mi nor. Cuius laudes uerae sunt ad omnes aegritudines neruorum lacertorum & iuncturarum, siue ex ea fiat emplastrum, balneum, embroca uel fomentum.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
